Latin
VERMES TERRENI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 524
Unproofread scanNot analysed yet
proindeque tunc temporis detrito uideri dorso. pares iis Aegyptii similiter residunt in clunem &in binis pedibus gradiuntur Prioribus manuum uice utetes. Sunt &Pontici unius coloris &uarii. Ex hoc ge nere creduntur esse pelles, quibus muniri uestes contra frigora caepere, Candidos eorum Armil linos sordidum uulgus nominat. nam uarii parte tantum prona candicant. Venetus in dorso co lor. a quo dossuariae Pelles uocantur. quandoque serrugineus deterior priore. Instruxit &ex muribus luxutiam suam uita, alios magnis frigoribus, alios medio anni tempore a Septentrionibus petendo, armamus corpora: debellamus animos. Conduntur mures hyeme dumtaxat albi: quo rum palatum in gustu sagacissimum esse referunt. Murem Graeci Myn appellant. Cretenses Smyn thion siue Smynthea unde Apollini Cognomen ut Photioni uidetur post Strabonem. CCLXXIIII LAC Ac Graece Gala. Camelinum ab hominis lacte dulcissimum. Praecipue si ad unam mensuram tres aquae addantur. Bos ante partum non lactescit. Asina protinus. Pullo eius ubi pingue pabulum est, biduo a partu maternum lac pressisse mortiferum: Genusque morbi uoca tur colostratio, &infantes colostrati: densato lacte in casei speciem. Ex proximo semper a partu colostrae fiunt, quae nisi admisceatur aqua. durescant in pumicem. Est autem colostra siue ut Plinius Colostrum prima a partu spongiosa densitas lactis. Theodorus pro coitu lactis quocunque, co lostrum plerunque accipit. Itemque pro eo quod ab Aristotele Trophalides appellantur. De colostro &Martialis poeta meminit &Lucilius &Plautus in penulo. mea inquit collustra. meum cor. me us molliculus caseus. Inter opera uero ganeae preciosissimum ex lacte caput uocatum: quod britanni atque Belgae cremorem lactis hodieque nominant. conficitur &quae spuma lactis dicitur Insu briae supra memorati cremoris aemula quam graeci Aphrogala ut inquit Aetius appellant. utrinque dentatorum lac non coit. tenuissimum camelis: mox equabus, crassissimum asinae, ut coaguli uicem impleat. omne Lac igne spissatur: frigore serescit. spissatum igni Pyriathes &Pyriephthon uocari a graecis auctor est Aetius. meminit &Iulius Pollux. sicut spissatum coagulo Pyctes quod rustici nostri Lac Iuncatum a lunco &carice, aut quibus aliis seges tribus inuoluitur, appellant. A thenaeus uero primum lac Pyriephthen &pyriephthon tradit uocari. Photion primum lac a grae cis etiam Pyos &Pyon dici uoluit. alioqui pyos &sanguis concretus est: quod &pus dicitur. pul temex ouo &lacte oogala medici cognominant. lacticinia qui uocant ex lacte quoquo modo ci bum: etiam si quidam in sacris literis id usurpant: non probo. lactarium opus dixerim. potius auctore Spartiano. Coenas inquit Heliogabalum exhibuisse alia die de oleribus, alia de pomis, alia de dulciariis, alia de opere lactario.