Latin
525.4 to 525.6
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 525.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
nunc a Cisalpina Gallia commendantur, Placentini maxime. formaginem Theodorus pro caseo cur dixerit: aut quem auctorem secutus ita uerterit; quod Aristoteles Trophalida scripsit, nisi quod in Columella forte legit, concretum lac in fiscellas aut in calathos uel formas transserti solitum: non uideo. Aliubi Theodotus idem trophalida colostrum interpretatur ut praediximus. neutrum satis probo. Caseum Graeci Tyron uocant. Eius discrimina pulcherrime Antiphanes Poeta reddidit: chloron hoc est recentem, atque molle: qualis in fiscella fertur ob id fiscellis uocatis: quia inde caseum abliguriunt: Xeron hoc est aridum atque ut Iu lius Pollux interpretatur macilentum. Copton hoc est praedurum. Nam &copta rhodia &copta sicus hinc nomen tulere. Xyston hoc est Tonsilem atque rasilem. Nam &horti sic dicuntur. Tmeton hoc est scissilem. Pecton hoc est coagulatum colostratumque. nam eum qui acescete in cipiat &lacte siculneo coierit, Opian uocant. In creta caseos quibus lata forma est, sed gracilis, Thelias id est qua si feminas appellant.