# De materiali medicina 525.4-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 525.4 to 525.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/525.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/525.4

nunc a Cisalpina Gallia commendantur, Placentini maxime. formaginem Theodorus pro caseo cur dixerit: aut quem auctorem secutus ita uerterit; quod Aristoteles Trophalida scripsit, nisi quod in Columella forte legit, concretum lac in fiscellas aut in calathos uel formas transserti solitum: non uideo. Aliubi Theodotus idem trophalida colostrum interpretatur ut praediximus. neutrum satis probo. Caseum Graeci Tyron uocant. Eius discrimina pulcherrime Antiphanes Poeta reddidit: chloron hoc est recentem, atque molle: qualis in fiscella fertur ob id fiscellis uocatis: quia inde caseum abliguriunt: Xeron hoc est aridum atque ut Iu lius Pollux interpretatur macilentum. Copton hoc est praedurum. Nam & copta rhodia & copta sicus hinc nomen tulere. Xyston hoc est Tonsilem atque rasilem. Nam & horti sic dicuntur. Tmeton hoc est scissilem. Pecton hoc est coagulatum colostratumque. nam eum qui acescete in cipiat & lacte siculneo coierit, Opian uocant. In creta caseos quibus lata forma est, sed gracilis, Thelias id est qua si feminas appellant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
