Latin
HIPPACE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 526
Unproofread scanNot analysed yet
FVLIGO BVTYRI CCLXXXI LANA SVCCIDA CCLXXXII Anam Graeci Erion uocant: ad medicinam laudatissima est Galatica: Tarentina: At tica: Milesia: Lanae quibusdam locis non tondentur, sed euelluntur. ob id cum dempta est, atque conglobata quidam uellera: alii Velumia appellant. Mirum quod tradunt, mederi lanas pecori cibos fastidienti: si cauda quam arctissime praeligata indidem uellantur: statim enm uesci pecus incipere, &quod extra nodum sit, praemori. Lanam succidam Graeci Rhyparam. Ionia Sinypen, alii Oesypiram, hoc e sordidam &cum oesypo suo: de quo Paulopost dicturi sumus nominant. Galenus auctor. Succidam a sudore dictam Varro existimat: quia oues cum inceperint sudare, tondeantur. Nam Succidia non a sudore, sed a sue nominatur cuius caro est. Lanarum sunt &a coloribus quos bibunt discrimina. Cymatiles a fluctibus. geranochroes a gruibus. Iam ab amethysto, ab serenitate: a Croco: a Rosa: a Myrto: a Glandibus: ab Amygdalis: a Cera: a Coruo coraxicae: a Purputa colossinae, Et haec ptim ex Plauto. Partim ex Ouidio in artibus, &Stra bone. Adulteros, ut Aelianus tradit, i Gortyna Cretae deprehensos lana coronabant: molliciae pro bro: atque ita per ciuitatem ad magistratus traducere moris erat. LANA VSTA CCLXXXIII