# De materiali medicina 526

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIPPACE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/526

FVLIGO BVTYRI CCLXXXI LANA SVCCIDA CCLXXXII Anam Graeci Erion uocant: ad medicinam laudatissima est Galatica: Tarentina: At tica: Milesia: Lanae quibusdam locis non tondentur, sed euelluntur. ob id cum dempta est, atque conglobata quidam uellera: alii Velumia appellant. Mirum quod tradunt, mederi lanas pecori cibos fastidienti: si cauda quam arctissime praeligata indidem uellantur: statim enm uesci pecus incipere, & quod extra nodum sit, praemori. Lanam succidam Graeci Rhyparam. Ionia Sinypen, alii Oesypiram, hoc e sordidam & cum oesypo suo: de quo Paulopost dicturi sumus nominant. Galenus auctor. Succidam a sudore dictam Varro existimat: quia oues cum inceperint sudare, tondeantur. Nam Succidia non a sudore, sed a sue nominatur cuius caro est. Lanarum sunt & a coloribus quos bibunt discrimina. Cymatiles a fluctibus. geranochroes a gruibus. Iam ab amethysto, ab serenitate: a Croco: a Rosa: a Myrto: a Glandibus: ab Amygdalis: a Cera: a Coruo coraxicae: a Purputa colossinae, Et haec ptim ex Plauto. Partim ex Ouidio in artibus, & Stra bone. Adulteros, ut Aelianus tradit, i Gortyna Cretae deprehensos lana coronabant: molliciae pro bro: atque ita per ciuitatem ad magistratus traducere moris erat. LANA VSTA CCLXXXIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
