Latin
ADEPS SVILLVS, ET AGNINVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 527-2
Unproofread scanNot analysed yet
ADEPS SVILLVS, ET AGNINVS Deps Suillus unguen ut inquit Palladius, &Axungia Latine dicitur: &Graeci quoque usur pant: Sed Oxyngon fere appellant tracta origine ab axibus curruum perungendis. quoqu est ubi plinius aceti fecem Oxyngion interpretatus esse uideatur. Et nos fortasse quibus dam locis auctoritatem summi uiri nostro iudicio praetulimus. Alioquin Paulus aegineta Oxyn gion pro axungia clarissime uidetur intellexisse, in emplastro cui Phoenicite nomen est. laudatis sima ex aptis. tanta porro uis ut genibus etiam adalligata redeat ad os sapor, eamque expuere uideantur. neque occulta ratio, quoniam hoc animal Radicibus herbarum uescatu, Ideoque innume ri e fimo quoque usus. Axungiae nomen ad alia quoque pinguia transferri, sed raro comperi. laridum uero salita est animalis eius caro quasi large aridum: ut Macrobio placet. Sunt qui suillum pingue laridum uocatum putent. CCLXXXVIII ADEPS CERVINVS. OVILLVS. HIRCINVS. CCLXXXIX ADEPS BVBVLVS Quem Graeci Boa, &Bun uocant: itemque taurum &quandoque Italon. unde dicta sit Ita lia. Nam steriles uaccas nostri Tauras uocabant: sicut praegnantes hordas. atque fordas. unde hordicalia Romae festa: quo die hordae boues imolabantur. Ephesii Pincernas ip sos appellare Tauros solebant. Nam Portis &Portax pro Iuuenca dicitur a Graecis. Item Damale siue Damalis: ut Dores solent damale: quam nos Iunicem uocamus. Damales uero ipsum Iu uencum significat: quem in Alexandri Caesaris uita lampridius Damalionem uocauit. utetque sexus in moscho continetur: Photion damalin uocari omne animal existimat in Iuuenta. CCLXXXX ADEPS Taurinus, pantherinus, Leoninus. CCXCI ADIPES Odorati E Vitulo, Tauro, Ceruo, Item Medulla Cerui Itulum Graeci Moschon unde Moscheuma in Agriculturae usu dictum existimant: qui Vitulamen in literis sacris iterpretati sunt: cum Latine dici posset Viuiradix. Moschos &pediculum significat: quo frondes &fructus Ramis annexi pendent: qui &peciolus &à Palladio Tenax uocatur: uiuiradix &auulsio parum distant, sicut Moscheuma ¶spades apud Graecos. dicitur &moschos, siue quod idem est oschos Pampinus &capreolus &clauicula, quae Graeci helicas &ligna &clemata &hidas quoque appellant, ut Galenus inquit CCXCII