# De materiali medicina 528

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ADIPES GALLINACEORVM ET ANSERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/528

MEDVLLAE ANIMALIVM CCXCVI Edullam, quam Graeci Myelon uocant, uituli Galenus post ceruinam praefert omnibus: eamque priuatim a medicis appellari Moschion scripsit. Medulla proprie iquit Galenus est: quae ossibus includitur: Improprie uero etiam e spina dorsi. Notiaeos hoc est dorsago ut ita dicam, nominata: quae sit reliqua medulla durior acsiccior: nam ea quae spondy lis hoc est atticulis uertebrisque continetur spondylionis habet nomen, ut inquit Pollux. FEL ANIMALIVM CCXCvii El siue Bilis chole a Graecis dicitur: minorum animalium subtilius. Equinum tantum damnatur inter uenena. Ideo flamini sacrorum equum tangere non licebat Romae; cum tamen publicis quoque sacris immolaretur equus, taurino felle auteus color ducitur, aera mentis atque pellibus qualia Graeci cholobaphina cognominant. Bilis duplex atra & flaua: Sed cum simpliciter pronuntiatur: flaua inquit Galenus: intelligitur. Flauae duo fere genera: luteae qua Graeci Ochtan uocant: & ruffae siue fuluae: quam Xanthen dicunt, uehementiorem & calidiorem priore. sunt & alia colorum discrimina: uirentis quam loden. ceruleae quam cyanam. & subnigrae: quam phaeon Isatidis modo fuscam. Callionymum piscem cuius mentionem habet hoc loco Dioscorides: sunt qui callichthyn & anthiam quoque appellent. Item hellopa hoc est accipenserem & castum sacrumque piscem. Aliqui etiam lycon. sed differre tamen eos inter se cum ex Ari stotele, tum ex aliis auctoribus aperte constat. Sacer certe piscis est proprie, quem Pompilon uoca mus. dixi hellopa eundem qui accipenser dicatur. Caeterum Archestratus eum, qui uocetur in quit a Romanis accipenser Galeon à Graecis appellari existimauit perspicuo errore. ut aliubi monstrabitur. fit & de perdice sermo hac parte, in quo sciendum perdices & cacabidas & cacabos etam uocari: a sono quem edunt canentes. Theophrastus auctor est non omnes eum sonum reddere sed dittybizin aliquas. perdicum porro multa geneta: sed praestantissimum cui rostrum purpureum: nam Italicae inquit Athenaeus praeparuae sunt: nec rostrum rubens habent. Idem auctor pha sianum siue phasianicum aliquando Tatyrin aliquando Tetarton & Tettaron uocatum scribit. his adiecit attagas non attagenas dicendo etiam si Varro, & Gelius ita nominent Ata genus cer te piscis è numero est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
