Latin
LYNCVRIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 529-2
Unproofread scanNot analysed yet
LYNCVRIVM Elyncurio non constat auctoribus an sit, aut unde sit: qui electrum id esse negant: gem mam tamen fatentur ex utina lyncis omnino, sed quam animal id statim redditam aggesta pedibus terra o bruat inuidia, ceu gnarum peti eam ab homine, celerius ita con crescere in gemmas similes carbunculis igneo colore fulgentes, atque frigidas, quae &scalpantur. quaequ distinguunt e maribus, praecipueque seris &suluas &igneas eseminis praesertim cicuribus candidas atque languidas exiffere, nec frondes &acus modo rapere, sed aeris quoque ferrique brateolas at Diocles &Theophrastus referunt. Alii dixere langurium &esse in Italia circa padum langurias quae ab aliquibus langae nominentur. falsa haec omnia Plinius existimat, nec uisam aeuo suo gem mam appellatione tali scribit. De lyncutio lapide non hoc sed alio inter fungos mirum quidam sed uerum dicturi sumus. Succinum Dioscorides hoc loco pterygophoron cognominat. quod stra menta floccos atque simbrias in setrahat: aliubi chrysophoron ut Plinius chryselectron. lynces cla tissime omnium quadtupedum cenunt. CCCIII MEL El a Graecis meli. Natum in Carina cretae monte mel muscae non attingunt, propterea me dicamentis eligitur. Varro siculum praefert omnibus, quod ibi thymum bonum frequesque sit, quo ad mellificium nihil est praestantius. Strabo e Cycladibus, &iter cycladas caly minum anteponit omnibus. Natura mellis ea est ut uitia coerceat, ne serpere ultra patiatur. quam ob causam uel exanimum corpus hominis per annos plurimos innoxium conseruat. Est &suus in melle, ac mulso flosculus: si recta est apud Columellam in oliuae conditura lectio. Sunt. n. qui uasculum mellis, non flosculum ibi legant. Sed certe in omni re purissima &tenuissima quaeque pars floris ap pellatione demonstratur. Est &in pomo flosculus qui &umbilicus dicitur. nam &in fico pomo fundus Graece Omphalos dicitur, hoc est extremitas altera quam quae petiolo annectitur. De coelessi melle dictum est superius in Elaeomelite. Hircanum mel ex ipsis quoque fluit arboribus. sine cura mortalium examinibus inibi se cogentibus atque mellificantibus ut inquit Strabo. e petris quoque ut Diodorus. Sed minores apibus sunt arthredones appellatae. meminit bestiolae huius &Aristo tales inter crabrones uiuentis etiam si corrupte legitur in ipso tenthredon pto anthredon. nam cra ulii hones anthrenae a Graecis dicuntur. hoc ipsum fere in media &atmenia quoibusdam locis uisitur. Diodorus &quintus cuitius Arbores in Hircania quarum folia multo melle tingantur. faciem quercus habete tradunt. ac nisi solis ortum incolae praeuorterint fore ut uel modico tempore is succus extinguatur. Mellis inuentionem Plinius &Diodorus aristeo atheniensi, uel arcadiae regi ut Trogus: sicut medicinam ex eo Gelius oceani filio soli assignat. Trogus colligendi mellis usum monstrasse Gar gorin scribit: uetustissimum Regem in Hispania curetum, qui saltus thartesiorum incoluere: In qui bus titanes bellum cum diis gessisse perhibentur.