# De materiali medicina 531-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PROPOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/531-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/531-2

PROPOLIS CCCVIII Propoli Apes faciunt ad foramen Introitus protectum aestate maxime ut inquit Varro. Alia haec ab Rhitace uocata: qua fauos extremos simul conglutinant: Interdum extra fores aluei obtur rant omnia, qua uenit inter auos spiritus. Interpretatur hanc Gaza noster & Cereum qua doque. De hac & in lilii mentione disseremus. TRITICVM CCCIX Riticum & Satiuum & Syluestre cultu annorum trium mitescit in Leontino Siciliae agro pluri mum. Degenerare triticum in ordeum, ex eodemque nasci pede utrumque fabulosum existimatur a Theophtasto. Frumentum omne radicibus multis ac praetenuibus exit folio uno germinibus omnino multis, Sed quae in Ramos brachiari non possint: cuius contrarium in omni legumine conspicitur excepta faba. Frumentum Sitos Graece dictum quicquid ex se aristas mittit: in herba quam Graeci Loion uocat per hiemen est: Remollito autem coelo cauliculus de medio assurgit: cuius tertio aut quarto genu spica geritur non prius euidens quam folliculo inclusa: qui Gluma dicitur. Consuma to eo flos erumpit: quarto aut quinto post die, ac totidem fere diebus, plurimumque septem durat. Varro quindecim diebus frumentum in uaginis esse dicit: quindecim florere. quin decim arescere. Post florem crassescit inquit Theophrastus: maturaturque intra quadragesimum diem cum tardissime octauo a satu mense plurima parte metitur. Aegyptus ut scribunt septimo. folium harundi neum, angustius tamen tritico quam ordeo, caulis quoque leuior, & lentior, nec perinde fragilis. triticum multis integitur tunicis: ordeum nullis. Culmus tritico altior quam ordeo, spica quoque Remo tior a folio. palea suauior: mollior: Succosior. Inconditae tritico spicae, explanataeque. ordeo dispo sitae in uersus. Vtrique culmus spicam sustinet. quae & spicus & spicum a Cicerone dicitur in Arato. Spica granum & aristam quae uti acus eminet e folliculo siue gluma. Sunt autem aristae partes in spica primae: quae a Graecis antherices dicuntur: & atheres. Est autem Ather proprie in ordeo ut Galenus interpretatur cuspis ipsa spicae: nam & menti pars extrema hoc nomen inquit habet, Cum aristam non habet Mutica spica dicitur quasi mutila, uaginam uocant sub qua latet herba. stipulae sunt folia Culmum ambientia: est autem culmus, idem quod & Calamus. cum spicae penitus oriuntur in summo spicae iam maturae quod minus est, quam granum, uocatur Frit. Quod uero ad culmi cacumina in firma spica geritur, minus item quam granumurun cus appellatur. In tritico marcescente gurguliones hoc est Bias, Sed lego Cias ut in pumice notaui a Graecis uocatos innasci ferunt. ut in faba Midae. Gigni & cantharidem in tritico (Scarabeus is paruus est) ut Phalangion in Etuo constat. Tritici multa discrimina sitanias uocatur. ge nus id est siliginis trimestre ut Columella uoluit. Frumentago dicta Theodoro differens crassitudi ne surculotum quemadmodum inter ordea Crithanias Ordeago nominata. In nomine sunt assyrium, aegyptium, ponticum, thracium, siculum, africum, quod facile absoluatur folliculo: nam thracium multas habet tunicas. habetur & Cachrydias siue Cachrys culmo crasso, quod etiam africo tribuitur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
