# De materiali medicina 532.8-9

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 532.8 to 532.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/532.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/532.8

Sed quod fermentatus panis non qui cumque, sed qui sit Autopyrus ad omnia ea quae dixisset utilior esse uideatur: quod & duobus locis se orsum Galenus praecipit: In altero panem Autopyrum ut secundo ad Glauconem uolumine. In altero sermentatum ad omnia illa praeferens, de simplicibus facultatibus Libro nono. Sunt qui sermentatum panem Apopyrian uocitant. ut Cratinus non a Tritico, sed a pruna, quoniam torretur, ut ipsum nomen indicat. Farinam Graeci Aleuron & Alphiton & Halisparton & Aliar ton & Aliton uocant, quamquam Alphita polentam fere significant, & aliata Farinam coctam, & halispat ton agrum consitum Poetis. Fermentum Zymen. Cyribia, quae nos excreta Tritici, aut ordei, ut Columella, siue ut Palladius creturam uocamus: Auctore Iulio Polluce. Photion & Galenus etiam ipsos Fursures quos Graeci appherema & pityra, nos etiam Canicas & apludas uocamus. Vnde canicaceus panis id est fursureus Pacuuio. At ceribia in Cratino idem Photion pro fabalibus in terpretatur. pepalem uero Pollux ipsum farinae pollinem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
