# De materiali medicina 533.5-8

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 533.5 to 533.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/533.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/533.5

Lasgana siue lagana minimo pondere: quaequae leuior & tene tior etiam num a carbone dictus Epanthracis Saturnalibus praeberi solitus, nihil ut quidam putant ab encryphia differens, uterque subcinericius est. Iam homoros: & Staetites & Encris & Aliphatites & Hemiartion & Placites & qui Tyrontes a caseo nomen habent. Encridi similis est Physicil us quo Spartani utebantur in sacris epulis Rapi effigie. Magnos & sordidos panes cilicios uocabant: & a colore subnigro phaeos sicut agelaeos, qui a nostris cibarii & gregarii dicuntur. omides ab oryza siue ab semine quodam Aethiopico tam simili sesamo ut difficile possit internosci. De sicu aegyptia sycaminites fit. Collabus, siue quod idem est collix, & per diminutionem colliphion ut xyliphion e caseo Recenti constat: de quo Iuuenalis & in Persa Plautus. hic & Crimmatias & Chondribos quoque dicitur. Sunt & Maconides uocati. sunt chrysocollae sed ex lino, ac melle. Aegyptii sunt & ad sistendam aluum utiles ut inquit Strabo caces appellati. Sunt collorae siue colliriae: quos Plau tus non colloras modo, sed collutia uocauit, & collyria ut existimo in Persa: & collyridas sacrae li terae. is olei mistione conspersus itelligitur a Hieronyio. Sunt obeliae baccho sacri ita dicti uel quod obolo Alexandriae uenitent, uel quod in uerum torrerentur. Sunt Eunitae, aut et Enitae cognomento lecy thitae. Sunt pani unde apud nos uocabulum. Etenim messapios Redundantiam & saturitatem paniam appellasse testis est Athenaeus. Varro tamen panis uocabulum a pano duci putat, quod figuras in eo faciebant, ut in lana mulieres. habetur & Cnestos a nidore. Ite banchylos, & thronos. Spodites idem uidetur ese cum banchylo. patrias nobilitauere Cyprius & Cappadox de quo supradictum est. Artopticius uero panis a Clibanite ac furnaceo differre eo dicitur: quod hic e duriore fermento spledidus conficitur. Illi fermentum semper perquam tenerrimum desiderant. a boleti forma boletinus papauere accepto & fumosi casei colore. Strepticius, siue streptos ex lacte oleo pipere conficitur: aut olei loco, adipe. Artolagana pusillum uini lac, piper: oleum, siue adipem olei uice continent. Capyridia sunt quae alio nomi ne Tracta dicimus ut Athenaeo placet. Cuius uocis & apud Catonem mentio est ubi de placeta & spira & scriblita loquitur: quo uerbo ipse non panificium sed portiones tota materia detractas & in solum hoc est stratum in tabella, siue alueolo diffusas congestasque significat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
