Latin
ZYTHOS ET CVRMI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 536
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius calidam inquit potionem in pultario poposcit Ossilius: ut pultatium aut pro uase, aut P sorbitionis genere acceperit. pulscerte ut Aetio placet: omnis sorbitio uocatur quae aut de legurminibus, aut cerealibus granis coquendo in succum resolutis conficitur. CCCXIIII OLYRA Lyra Siligo a nostris uocatur auctore Plinio, catoni quoque genus est tritici. Siligo locis apertis celsisque serenda, &ubi sol quae diutissime sit. uitium est siligo tritici. nam omne te ticum solo uliginoso post tertiam sationem conuertitur in siliginem. Est &Olyra gallia rum propria quae cognominatur arinca uel Italiae copiosa. Theophrastus olyram folliculo describit multiplici ut tipham sed bromo &Zea molliorem infirmioremque. Sit autem siligo, quam nunc rustici secale uocant, ambiguum est quibusdam, non mihi. Plinio certe farraginis &pabuli genus est secale nominatum occari tantum desiderans. hoc inquit Taurini sub alpibus asiam uocant deterrimum &ad arcendam famem utile. foecunda sed gracili stipula nigritia triste sed podere praecipuum. admiscetur huic far ut mitiget amaritudinem eius &tamen sic quoque ingratissi mum uentri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano ipsumque pro laetamine est. Farrago autem ex recrementis farris praedensa seritur admixta aliquando &uitia. Eadem aliquando in Africa fit ex hordeo, unde ordeacea farrago dicitur. hanc esse puto quam Graeci uocant Cratin ut est apud Aristotelem siue quod idem est Grastin. interpretantur. n. grastin uirens ordeum: alii crastin dicunt &senum semiaridum intelligunt. utique Pollux, quod &poam &chilon uocant, atque chonton. fit igitur optima farrago cum cantherini hordei. X. modiis iugerum obseritur. a farragi ne farraginariam deducimus pro loco ubi sarrago seritur. a siligine differt radicula: quam pastores consiliginem uocant: in Marsis montibus frequentem omni pecori maxime salutarem. Cor rigendus in Columella est locus, ubi de consiliginis usu loquitur: circumscribendum esse ita manam te sanguine tanquam olitae reductum appareat. legendum est tanquam o literae ductum appareat. hoc in tran situ monuisse quid officiet?