Latin
PANICVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 537
Unproofread scanNot analysed yet
PANICVM Anicum helymos etiam melinos a Theophrasto dicitur. Nelinos porro cantionis Grae cae nomen est. Item Elynos siue linos lugubris eiulatus, quem nos Lessum dicimus. Ti biae genus quoddam apud Sophoclem uocatur Helymos ut in harundine docuimus. Quadragesimo die absolui constat ut aestiua omnia. Calamus harumdinis ut milio. Flos lanuginis. durantissimum inter fruges panicum. Ideoque Diocles medicus mel frugum merito appellauerit. Seras uermiculos e quibus sericum uellus metitur: panico ali quadriennio apud Seras populos tradit Pausanias: quinto anno Harundine recenti: quam praedulci pastu auidius carpentes dissiliant. Alioquin non ultra eum finem uicturi. ex utero bombycem eam pecti multo fertiliorem quae uiuen tium detractam pedibus, quos araneorum modo sub arbore texentium octonos habeant. esse an tem corpus iis amplitudine scarabei maximi. Seras ipsos in aethiopia sinum rubri maris intimum colere, uel ut aliis inquit placuit: in scythia indis contermina qua insulae iacent seria &abasa &sacaea. nihil contendo uerum falsumue dicat. Scio &ab aliis de hoc iactata. Illud testari bene est, se tasuerniculos iam pridem in italia tam multos ali uicentino maxime agro ut non alia re prouentus quibusdam maiores constent. Sed hos non panico non harundine sed Mori solio uesci: ob id, multis locis plantaria sunt eius arboris frequentia. Circa Mediolanum quoque abiterno agro seritur alias non magnopere in illis uisa Regionibus, nunc crebra in latifundiis Ludouici S fortiae, Clari aetate nostra principis, praediis eius ad Ticinum amne uilla magnificentissime substructa. CCCXXII