Latin
LOLIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 538-2
Unproofread scanNot analysed yet
LOLIVM Olium e Tritico &Hordeo corruptis uligine seminibus e lino quoque nasci non desunt: qui affirmet negant Vernam ess frugem, sed hyeme statim ineunte prosilite terra, folio angusto, hirsuto. pingui, non tunicis ut Auena multis. Sed nudum: nec pertunditur. Quidam non ex tritico aut hordeo, sed inter ea ut in Sicilia Melampyron prouenire putant. Inter Lolia flosculi uisuntur, e carne tantum non e Cortice atque uena ut caeteri. Lolium Graeci Aeram uocant etiamsi Cal limachus pro pila quoque &globo aeram accipit. Rlinius certe aliud uidetur genus existimare Lolium, aliud aeram. Vn de farina Aerina dicitur, Aerae inquit granum minimum est in cortice aculeato, cum est in pane tam aera quae Lolium inebriat, celerrimeque uertigenes facit. Aiunt in Asia &Graecia bal neatores ad pellendam turbam solitos aeram iniicere carbonibus. Triticum haec circumligando se strangulat. Plautus quoque Lolium oculis officere testatur in milite, quamquam non Lolio, sed Oleo corrupte legebatur hoc modo. Mirus oleo uictitaret &tam uili tritico. Quid iam? quia lusciosus es. Sed scribendum ita fuit. Mirust Lolio uictitare te: Tam uili tritico. Et Reliqua. Ouidius. Et careant Loliis oculos uitiantibus agri CCCXXIIII