Latin
PHASIOLVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 542
Unproofread scanNot analysed yet
PHASIOLVS CCCXXXI E Phasiolo in Cicere disserui. habetur &genus herbae Phasiolus ut post constabit. Grae ci pro legumine phasiulon &phasiolon &phasilon quandoque appellant. Nostri Phaseo lum: &phaselum Columella. ERVVM CCCXXXII Ruum Herbumue, aliud candidum aliud ruffum in siliquis grana sine septo habet quae se inuicem quasi tangant ut Piso. siliquae forma teres &ad rationem grani Cylindracea ut item piso. patientissimum uetustatis est atque cicer, genus est &Eruilia leguminis: quam nonnulli falso durellam uulgo dictam interpretantur propterea quod hodie quoque in umbria uocant Eruiliam agricolae: quod in Gallia &Venetia prouincia doram, dutellamque, folio crasso &oblon go leontopodii sed maiore, capitulis semen includentibus minutum simile nasturtio tantum exi lius flore candido. scopas ex ea ruri faciunt. At eruilia syluestris herba est amaritudinis eximiae co lote &folio cicerculae quanquam minore.