# De materiali medicina 542

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PHASIOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/542

PHASIOLVS CCCXXXI E Phasiolo in Cicere disserui. habetur & genus herbae Phasiolus ut post constabit. Grae ci pro legumine phasiulon & phasiolon & phasilon quandoque appellant. Nostri Phaseo lum: & phaselum Columella. ERVVM CCCXXXII Ruum Herbumue, aliud candidum aliud ruffum in siliquis grana sine septo habet quae se inuicem quasi tangant ut Piso. siliquae forma teres & ad rationem grani Cylindracea ut item piso. patientissimum uetustatis est atque cicer, genus est & Eruilia leguminis: quam nonnulli falso durellam uulgo dictam interpretantur propterea quod hodie quoque in umbria uocant Eruiliam agricolae: quod in Gallia & Venetia prouincia doram, dutellamque, folio crasso & oblon go leontopodii sed maiore, capitulis semen includentibus minutum simile nasturtio tantum exi lius flore candido. scopas ex ea ruri faciunt. At eruilia syluestris herba est amaritudinis eximiae co lote & folio cicerculae quanquam minore.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
