Latin
PHASIOLVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 543-2
Unproofread scanNot analysed yet
quentem annum regerminet. Semen includitursiliqua. utrumque sexum in hoc quoque genere intelligunt ex eodem semine prouenientem ut scribit Theophrastus: quanquam uidetur Athenaeo marem a Theophrasto nihil aliud intelligi quam napum buniada. Effeminari collocatae rarius dicuntur. masculescere densius compositae. laudatur semen eius tenue. seritur semine, post transfertur. dulcescit algoribus: per quos &in radicem non in folia incrementum capescit. In Italia Nursinae praeferuntur a Columella. Pollux &Athenaeus e mantinea maxime commendant. Gon gylen &gongylida Graeci uocant, quemadmodum &nostri Rapum, atque Rapam. Nam Rapina ut napina &cepina dicitur &Rapitium ut auitium: piscitium. Cato coles Rapitios uocauit alio loeo. Rapa biennio sata conuertuntur in napos, alio napus Raporum naturam accipit. Gongyliorum uocabulo Hippocrates globos pusillos quasi pilulas, &catapotia significat Galeo. ipsos au tem pastillos siue orbiculos: quibus in medicia utimur. Dactylios appellat: quod &officinae mo do seruant. Rapas Lacedaemonios Gasteras uocare Apollas tradidit. sed Nicander colophonius gasteras a boetis brassicas intelligi: Rapas uero Zaceltidas appellari uoluit: Amerias &Timachides non Rapas, sed cucurbitas ita dici arbitrantur. Sunt e Graecis qui Rhaphyn esse dicant napum buniada: licet Glaucus non Raphyn sed rhapyn uocet: unde apud nos Rapo nomen uideri po test manasse.