# De materiali medicina 543-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PHASIOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/543-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/543-2

quentem annum regerminet. Semen includitursiliqua. utrumque sexum in hoc quoque genere intelligunt ex eodem semine prouenientem ut scribit Theophrastus: quanquam uidetur Athenaeo marem a Theophrasto nihil aliud intelligi quam napum buniada. Effeminari collocatae rarius dicuntur. masculescere densius compositae. laudatur semen eius tenue. seritur semine, post transfertur. dulcescit algoribus: per quos & in radicem non in folia incrementum capescit. In Italia Nursinae praeferuntur a Columella. Pollux & Athenaeus e mantinea maxime commendant. Gon gylen & gongylida Graeci uocant, quemadmodum & nostri Rapum, atque Rapam. Nam Rapina ut napina & cepina dicitur & Rapitium ut auitium: piscitium. Cato coles Rapitios uocauit alio loeo. Rapa biennio sata conuertuntur in napos, alio napus Raporum naturam accipit. Gongyliorum uocabulo Hippocrates globos pusillos quasi pilulas, & catapotia significat Galeo. ipsos au tem pastillos siue orbiculos: quibus in medicia utimur. Dactylios appellat: quod & officinae mo do seruant. Rapas Lacedaemonios Gasteras uocare Apollas tradidit. sed Nicander colophonius gasteras a boetis brassicas intelligi: Rapas uero Zaceltidas appellari uoluit: Amerias & Timachides non Rapas, sed cucurbitas ita dici arbitrantur. Sunt e Graecis qui Rhaphyn esse dicant napum buniada: licet Glaucus non Raphyn sed rhapyn uocet: unde apud nos Rapo nomen uideri po test manasse.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
