Latin
AGRIORAPHANOS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 544
Unproofread scanNot analysed yet
AGRIORAPHANOS CCCxxxix Gtioraphanos ab Raphano agria differt auctoribus ut aliud sit syluestris Raphanus ali ud Raphanus syluestris: quemadmodum leuca canthe ab acantha leuce distat. id est alba spina a spina alba. In quo tamen honestius puto nominibus Graecis uti quae latinis. De agrio Raphano &hic &libro quarto paucis immutatis agitur: Apion &Ischada nominando: hec Theodorum probo caricam, atque pirum interpretantem. Falsum est &quod scribit inter spinas esse, quam pirum uocant. Non enim hoc in Theophrasto quem uertit, legitur. Fefellit hominem quod Auctor ille de Orchi herba scribit, Similem ei caulem esse apio, Sed spinosum. proinde Plinius, caule inquit spinoso est Orchis. Paulus chamaeraphanon quoque dici hanc existimat, quae Apios siue agrioraphanos uocetur. Radicem habet cepae, sed ampliorem. uel, ut Theophrastus in quit asphodeli uerum squammosam. Nascitur in montosis &asperis, aliquando &herbosis. Effodi tur uere. RAPHANOS AGRIA CCCXE Aphanos agria id est Radicula syluestris, &quae Cheria &in ponto Atinon &ab aliqui bus leuce: a nostris armoracia uulgo dicitur fronde copiosiore quae corpore. laudatissima nascitur Arcadiae. Seritur in italia &Armoraciam uocant satiuam, ut inquit Plinius. SISER CCCXLI Iser Graeci Sisaron appellant. duorum generum est. Satiuum &erraticum. inest longitudine Siseri neruus ut pastinacae: qui decoctis extrahitur. magna tamen parte amaritu dinis relicta: quae mulso in cibis temperata etiam uertitur in gratiam. Nobilitauit hoc princeps Tiberius flagitando à Germania omnibus annis ex Gelduba castello, quod impositum Rheno est, ubi generositas praecipua: ex quo apparet frigidis locis conuenire. Non praetereundum quod tradunt ideo utilem stomacho uideri cibum: quoniam nemo tres siseres edendo continuaret. Sisaram Varro, Plinius sisarum appellat herbam: cuius flore uescantur apes: ut in Eryce disputatum est: