Latin
ATRAPHAXIS SIVE ATRIPI EX
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 545-2
Unproofread scanNot analysed yet
ATRAPHAXIS SIVE ATRIPI EX Triplex octauo die a satu Octobri mense prouenit. Radix ei una descendit in altitudinem, unde fibrae aliae promantur ut in Beta. foliatum habet semen &obductum cortice nume rosum racematimque, singulis ramis insidens, atriplex &syluestre est &satiuum, accusatum a Pythagora, tanquam faceret hydropicos. morbosque regios &pallorem. coquitur difficillime, ac ne in horts quidem iuxta eum nasci quicquam nisi languidum culpauit. Ad didere alii plurimas aegrtudines ex eo gigni nec nisi aqua saepius mutata coquendum. In Italia difficulter id nasceba tur. syluestri capillos tingebant. atreplexum ueteres non atriplicem uocasse perhibent: ab graeco nomine potius quam ab atrore ut arbitror. Hippocrates etiam Adraphaxin appellat: post Atraphaxin dixere: atticis. D. litteram in. T. mutare amannbus ut facit Aristoteles, qui entelechiam pro endele chia usurpauit ut Lucianus auctor est. Quibus porro atriplex idem uidetur esse cum eo genere quod spinacia uulgo dicimus &Graeci recentiores spanachia, salluntur apertissime. si quem porro uocabulum id parum delectat, attiplex Hispaniensc nominetur. Et Hercule fieri potest ut inde prosectum sit ad nos olus leiuniis aptissimum nec ueteribus (ut coniicio ac demiror): compertum. CCCNLIX BRASSICA Rassicam antiqua Graecia non Cramben sed Raphanon appellabat quod &Ar stoteles ut Iulius Pollux inquit &Theophrastus fere sequitur. Crambe quasi Coramble dicta existimatur: quod pupulas ocusorum quas Graeci coras uocant hebetet auctore Co lumella. sed &ipsi quoque attici Corambem dicunt eam. Dederit hoc locum prouerbio fortasse, re petitam brassicam. ne dum nocere etiam occidere. Graeci tostam carnem Crambaleam uocant, Athenaeus auctor. Brassica ut Varro inquit dicta quasi passica quod ex scapo minutatim praesiccatur: &passa fiat. Die a satu decimo se ostendit brassica. Digeritur a Theophrasto in genera maxime tria, Syluestris cui folium aequabile, paruum: rotundum. multiplex. ramosae: succo aspero: medicato ad detractiones per aluum praecipuo. Secundum crispae: quae &litudine folii &bonitate suc ci praefertur omnibus. tertium leuis appellatae. Nonn ulli addidere quartum: cui semen deterrimum, sut omnino nullum. Cato quoque tria facit discrimina. unam extentis &grandibus foliis, Caule magno, propterea cauloden uocatam: aliquando Septembrinam: ab aliis eleada. Alteram crispo folio Selinada nominatam a similitudine foliorum apii: quam &Apiam cognominant. alii cli uaculam. Tertiam proprie appellatam Crambem minutis caulibus.