Latin
PLANTAGO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 548-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLANTAGO CCCLVI Lantago herba Stelephuros &Ortyx a Theophrasto dicitur. a Plinio selapyros &orty gia. Coturnix a theodoro uertitur, a dacis simpeax. alii thyetericem. alii theucaricon ap pellant, a nostris quandoque septineruia. quamquam heptaneuron alia uidetur herba quo plantago. id quod ex emplastro quodam aduersus collectiones: cui nomen est botanicon: aperte liquet: quippe in quod tres quaerantur herbae. plantago ternis unciis. heptaneuron senis. leone uron quoque ternis. Nec quae sit leoneuron intelligo. Flosculus ei lanugineus ut frumento particu latim etumpens ut aphaca &intubum inter spicatas est Plantago, sed minor nigrioribus foliis &linguae pecorum simillimis. unde nomen apud graecos Arnoglosso. maior foliis laterum mo do includitur: quae quia septem sunt. Heptapleuron nonnulli uocauere. Caulis angulatus &similis napi. Arnoglosson &arnoglossa dicitur a graecis plantago. SIVM CCCLVII Ium latius Apio est. nigrius pinguius. Copiosum semine. Sion en hydasi a graecis uocatur. hoc est Sium in aquis: siue aquaticum. hoc multi uulgo Cresionem dici rentur fal so promiscuum &acetarium olus &Refrigerantis naturae. At Sium calfacientis est &o doratum. Sunt qui Lauer Plinio uocatum in Riuis proueniens utile torminibus coctum &con ditum. &ad calculos uesicae crudum pro Sio capiant. nam &Dioscorides hoc loco Sium ait a Romanis lauer dici etiam si lauerde scriptum est. Sunt qui herbam quae ab eodem Plinio silaus dicatur in glareosis &Riuulis nascentem apii similitudine uesicis perinde laudatam pro Sio &cresionibus intelligant. Ego in castigatione pliniana uerbum illud silaus adulterinum arbitratus sum. nec silaus sed lauer scribendum. hoc autem lauer ipse pro cresionibus accipio. non pro Sio: quod odoratum est, ut commonui.