# De materiali medicina 548-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PLANTAGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/548-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/548-2

PLANTAGO CCCLVI Lantago herba Stelephuros & Ortyx a Theophrasto dicitur. a Plinio selapyros & orty gia. Coturnix a theodoro uertitur, a dacis simpeax. alii thyetericem. alii theucaricon ap pellant, a nostris quandoque septineruia. quamquam heptaneuron alia uidetur herba quo plantago. id quod ex emplastro quodam aduersus collectiones: cui nomen est botanicon: aperte liquet: quippe in quod tres quaerantur herbae. plantago ternis unciis. heptaneuron senis. leone uron quoque ternis. Nec quae sit leoneuron intelligo. Flosculus ei lanugineus ut frumento particu latim etumpens ut aphaca & intubum inter spicatas est Plantago, sed minor nigrioribus foliis & linguae pecorum simillimis. unde nomen apud graecos Arnoglosso. maior foliis laterum mo do includitur: quae quia septem sunt. Heptapleuron nonnulli uocauere. Caulis angulatus & similis napi. Arnoglosson & arnoglossa dicitur a graecis plantago. SIVM CCCLVII Ium latius Apio est. nigrius pinguius. Copiosum semine. Sion en hydasi a graecis uocatur. hoc est Sium in aquis: siue aquaticum. hoc multi uulgo Cresionem dici rentur fal so promiscuum & acetarium olus & Refrigerantis naturae. At Sium calfacientis est & o doratum. Sunt qui Lauer Plinio uocatum in Riuis proueniens utile torminibus coctum & con ditum. & ad calculos uesicae crudum pro Sio capiant. nam & Dioscorides hoc loco Sium ait a Romanis lauer dici etiam si lauerde scriptum est. Sunt qui herbam quae ab eodem Plinio silaus dicatur in glareosis & Riuulis nascentem apii similitudine uesicis perinde laudatam pro Sio & cresionibus intelligant. Ego in castigatione pliniana uerbum illud silaus adulterinum arbitratus sum. nec silaus sed lauer scribendum. hoc autem lauer ipse pro cresionibus accipio. non pro Sio: quod odoratum est, ut commonui.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
