# De materiali medicina 549

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SISYMBRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/549

SISYMBRIVM AQVATICVM AVT SYLVESTRE CCCLVIIII I symbrium syluestre a quibusdam thymbraeum appellatum pedali non amplius al titudine conspicitur. huic cognomen: um est cardamine, ut Galeno placet atque Diosco ridi. CRETHMON CCCIX Rethmon batis latine dicitur: quanquam batis duplex, marina & hortensiana: quam aliqui asparagum uocant gallicum. liguria baticulam hodie quoque appellat. Caulis ei palmum altus Plinio: cubitalis Dioscoridi. Semen seruens. nucleo interiore, qui ut in Rosmarino ca chrys uocetur. de marina potius quam de hortesiana siue quod Idem est satiua loquitur Plinius quo tiens crethmon nominat. proinde alio loco de Bati medicinis alio de crethmo disserit. Satiuam Batin & olus chordum a Columella dictam inuenio. hanc quia serotinum sit olus quo modo & & fenum chordum pro eo quod secundarium est, & augusto mense uellitur, autumnaleque uocatur. Sed & pecus chordum, & chordum suem dicimus, ut graeci Opsigonon. nam metachoeron ui tiatus in utero partus suillus uocaf Aristoteli. hanc rustica Hecale apud Callimachum notatur ap posuisse, Hippocrates aethiopicam Batin commendat. Est & Batis siue batos inter pisces quemad modum et Botis, quamquam sunt qui botin pro herba potius quam pro pisce capiant. ut Athenaeus inquit. batin atque baton nostri Raiam appellant. Nam quod graeci Rninam ipsi squatinam uocamus. cuius aridam cutem Hippocrates ichthyen nominat quamque & instrumentum medicinale quo partus ex ute ro praeciditur, Ichthya dici solet. Raiam certe theodorus pro batracho siue Rana quandoque uer tit, nisi alterutra lingua librarius errauerit. Batis porro piscis in tria genera dirimitur. baton lioba ton. & afferianbatin & exsquatina & Raia natus Rhinobatos. CCCLXI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
