# De materiali medicina 550

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CHONDRILLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/550

CHONDRILLA. Hondrilla siue Chondrillon olus est folio Intubi & propter amaritudiem Ingustabili. succus Radici lacteus. Copiosus: acer. Caulis fere pedalis succo manans amaro. Radix fabae similis aliquando numerosa. Gumi eius proximum terrae funditur. herbam mures agrestes a serpentibus laesi mandunt. In Theophrasto Andryala. In Plinio Chondryala pro Chondrylla deprauate legitur. hanc Galenus speciem Seridis unam esse meminit. Germinat post Virgilias. omnia Intubacei ut Theophrastus inquit ineunte uere caulem floremque simul edunt. Cichorium foliatu & caulibus & ab radice. Vna F cum emersu Raiusculorum flosculus emicat In caule per partem ut Heliotroprium usque in autumnum. Caule magno surculisque brachiato pluribus. Itemque ad uinctum quoque lentis ut Radices: quarum prolixitate contumaciter emoritur. Fert & siliquam siue folliculum & in ea semen per extrema caulium. Intubam auem plerique falso intelligunt amari lecoris non herbam in Virgilii uersu. Et amaris intuba fibris: Quo doctissimus poeta ad genus illud intubi uidetur alluderę; quod picris appellatur. Aetius picrida pro cichorio syluestri: quod & Serin dici uult: accepit. Iulius Pollux aucor est appellatio ne cichorii ueteribus Syluestria olera uenisse dumtaxat: quae & gracilia & tenuia Cognominabantur in Ouidio: ad cutem probari Seram legimus illo uersu. Et simul instantis Corpora finge serae. Quod autem id genus sit fruticis: non ausim decernere: nisi quis ab eo seram pro seride uocatam credat. nam & chodrilla quae Item seris est ad illum usum ut Dioscorides hac parte docet, adhibebatur. CCCLxV CVCVRBITA. Vcurbitam satiuam Colocynthen graeci uocant. Syluestrem Colocynthida. Erumpit satiua post quintum sextum septiniumue diem. Cucurbitae multa genera. Satiuum & colocynthis ut praediximus. Tertium Somphos cognominata: quia sit inanis digitali crassitudine non nisi in saxosis nascens. Cucurbitam marinam nonnulli putant. satiuae fastigia duo prima camerarium in tecta scandens leni umbra testudines & pergulas operiens. plebeium humi Reptat flagellis. In priore miretenui pediculo libratur pondus immobile: autae. Crescit qua cogitur forma in uaginas uitiles conie: ta postquam defloruit: plerumque & draconis intorti figura libertate uero pensili concessa. Iam uisa est nouem pedum longitudinis, cortex uiridi tener deraditur cibis: quemadmodum & primus quoque caulis. ipsae quo longiores temuioresque sunt, eo gra tiores, & ob id salubriores, quae pendendo creuere, minimumque seministales habent. Chrysippus unus omnium damnabat eas in cibis cum tamen adagium illud celebre Iam esset. ΚολοΚίωσθηε ὄγιετέροι. hoc est saniorem esse quam Cucurbita. S. ccantur fumo cucurbitae hortensiorum seminibus con dendis. Lusticae supelle tili Alexandrinae maxime: Iam & in balnearum usum uenere urceorum uice, mul CCCLXVI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
