# De materiali medicina 551

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CVCVMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/551

seruatur in muria usque ad alios sere prouentus, & uiridis quoque in sabulo locis opacis, seno sicco operien te. cucumeres in fistula ut est apud Hippocratem, dimisso flore mira longitudine quasi anguina specie prouenit. Quanquam anguinus cucumis idem uidetur esse qui Syluestris multo infra magnitu dinem satiui. Erraticus & angueus Columellae appellatus a satiuo penitus differens uix ut solo aspectu gentilis ei appareat. Serotinum aestate germen & flos. gaudetque frigidis. Cucumim nasci praecipuum in Atabia mox Cyrenis tradunt. Alii in Arcadia, similem Hel otropio, cuius inter tolia & ramos proueniret semen magnitudine nucis iuglandis. Esse autem ad speciem Scorpionis, cauda reflexa, candida, propter quod aliqui cucumim Scorpionium uocarunt. decoctio syl uestris sparsa mures non attingunt, cimices necantur. cucumis syluestris Elaterium quoque dicitur quemadmodum ex ipso succus. Vinum & inde fit phthorium uocatum ut post liquebit. herbam Culicem cuius hoc capite meminimus a Theophrasto conopa uocari censeam nec ne, quoniam & cynopa scriptum est maiori parte, non dixerim. Theodorus canis oculum & canuram conuer tit, quasi cynopa non canopa probauerit. olus est hoc Theophrastus inquit primisque post aequino ctium imbribus germinat. & inter spicatas herbas ponitur. a Plinio quoque duobus locis dictum ut in castigatione pliniana demonstrauimus. PEPO CCCLXVII Epo a Graecis Pepon a Theophrasto Sicyos & persicyos, quandoque dictus a Polluce spermatias Cucumerum generi contribuitur. Siquidem cum magnitudine excessere, uocantur pepones. particulatim floret ut faba. Sunt qui & melopepones dicuntur in campania primum reperti effigie mali cotonei, a quo & nomen fortuito natum ibi mox semine ex illo genus factum. Non pendenthi. Sed rotundantur humi figura & odore praestantissimi ubi maturuere quaequae non pendentes statim a pediculo recedunt. Lusitani Regis libumicae inter alia meridianae illius nauigationis miracula melones in Aethiopia nobilissimos haberi praedicant, quorum odorem Elephantes sagacissimi olfactus animal de longinquo sentiant. aduolantesque cucumeraria tota depopulentur ac proterant. Illud propter iactatam a medicis controuersiam praeterire nolo: Auctores esse Graecos aliquos qui praecipiant, post pepones melopeponesque uinum bibendum iis: qui pituitosi fuerint. biliosis uero acida edenda.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
