Latin
APHACE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 554-2
Unproofread scanNot analysed yet
APHACE CCCLXXXI Phaca differt ab aphia, quae olus item est ut aphaca, florem edens cum germine: differt &ab apharca: quae arbor est Vnedoni similis ut diximus. Aphacam Theophrastus mo do leguminum generi, modo inter ol era connumerat: Et ut uerum fatear idem, an dinersum genus sit, fere ambigo. olus inquit es aphaca imbribus ab Aequinoctio primis germinans per partes florendo, amaritudine ingustabili aculeata herba. uerum ex mitioribus properat flos eius. Sed breui marcescit, &in lanugine pappum uocatam soluitur, deinde alius subnascitur: atque iterum alius hyeme tota, &uere usque in aestatem: qui &luteus sit. forma siliquis aphace latiuscula ut Lenti: celeriter perit ut Dolichos. Necatur a Securidaca. Semen praeter alias differentias madidius est quam lentis. Inuenio e Recentioribus, qui uitiam esse aphacem existiment. PORRVM CCCLXXXII Orrum, siue porrus die a satu decimo nono interim uigesimo prorumpit. biennium persert. ab eo tempore sementescit emoriturque. uermiculi porros brassicam lactucasque in festantes, &alia quaedam olerum Prassocurides uocantur: quasi porricidae, aut etiam ut Pal ladio uidetur herbicidae: non ut Theodorus blattae alueariorum apud Aristotelem, quod Κύράμβων pro Κραμβῶν legerat etiam si tineas aluorum in Columella dici legimus ex stercore papilionum nascentes, &lucifugas blatas in Marone. Nascitur &in mari porrum extra Herculis columnas ut Theophrastus inquit, Sed inter algarum genera. Capitatum porrum Graeci cephaloton appellant &gethyllida. Sunt qui gethyllida pro gethyo acceperint, quod &epithyllida uocauerunt. Did v mus uir doctissimus is: qui tria milia &quingenta scripsit uolumina gethzum simile facit ampe lopraso mox dicendo. Gethyllides ut Athenaeus inquit latonae sacras esse Graeci uolunt, quoniam olus id in Malacia pregnans Latona concupisset. Delphis legem esse, ut qui maximam attulisset ge thyllida: sportulam e sacerdotis mensa caperet. has magnitudine Rapi crescere non nunquam tradunt. Gethyon inuenio &getion sine. V. &aspiratione scribi. **ε η