Latin
SCORODOPRASON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 555-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCORODOPRASON SINAPI CCCLAXXVII Inapis &Sinapi &Sinape media producta legitur. Graecia &Napy uocat quasi Naphy ut Athenaeus interpretatur quanim acri &proinde incommoda natura esse uideatur. addit &pusillo corpore. Sinapi uero dici putat quia olfactum luminibus officiat ut Allium. Athenienses etiam Thapsi &Saurion appellant. Quinto die post satum comparet. eoque semel sato, uix est liberare locum, quia semen cadens protinus uiret. Tria eius genera. gracile. secundum Rapi foliis, Tertium Erucae. optimum Aegyptium praesertim ad sinapismum, in quo usu &syriaticumd batur. Succus tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo modice ad solem. exit &cauliculo inciso lacteus ad dentium dolores cum induruit. Fit &oleum ex semine ut docuimus. pro pulmentario quoque in patellis decoquitur citra intellectum acrimoniae. Coquuntur &folia sicut &reliquorum olerum. Pythagoras principatum ei dedit inter ea, quorum uis in sublime ferturiquia non aliud ma gis in nares &cerebrum peneiret. Sinapismus a Dropace distinguitur quod Dropax cum pice fit. eoque Pittotois &Pittosis, quoque dicitur, hoc est oppicatio. Sinapismus e sinapi conficitur. multoque uehe mentior est dropace. propterea sinapismum dropax uel praecedit ut praeparet uel consequitur ut reliqui as absoluat. maxime laudatur Dropax gallus cognomine. CCCLXXXVIII NASTVRTIVM Asturtium die qnto enascitur: duorum generum mite ac syluestre. Prioris quoque ratio duplex al bi &nigri. Nomen ei a narium tormento, uigoremque uel prouerbio significat iubente Na sturtium mandendum inertibus quasi torporem excitet: animumque obacuat. contra uenerem in hibeat: quaequae Dioscorides accendi eam putet. mirae amplitudinis in Arabia dicitur gagni. Nastus tium herbis reliquis succum adimit iuxta satis, quod ut apud Aristophanem poetam legitur: hanc Grae ci non modo Cardamum, sed etiam Cardamida uocant, ut Galenus inquit &Hippocrates sauridion a Sinapis, quod &Saution dicitur similitudine. milesium nassurtium ueteribus laudatissimum fuis se Iulius Pollux auctor est. Persas id cum sale mensis apponere solitos celebre est. cum principio srugalitatem amplecterentur mox aucto imperio in omne genus luxus, prolapsi.