# De materiali medicina 555

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AMPELOPRAS SON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/555

Nos in Dioscoride quod hac parte myrton legitur. myttoton legendum monemus. Est & in nucleis diuortium: quo enim plures fuere hoc asperius sentitur. Genus esse Theophrastus ait sine nucleis. Radix primo extume scit in nucleos: deinde curuatur: ubi accreuit, diducitur iterum in nucleos & ex uno plura fiunt praesertim ulpicum ut cepae: nisi matura protinus uellantur. Scordion à Scorodo id est allio, item ab Ophio scordo id est allio syluestri differt: quamquam imperitia medicorum fit, ut allium syluestre pro scordio in pastillos theriacos addi soleat: cum tamen scordium folio Trixaginis non allii descriptum legant: si modo auctores bonos audire sustinent. Sunt in alio quidem capita sed non solo: nam & in cepa & in porro capitis & capituli nomen legas apud Columellam. Alliorum manipulum Graeci ρῶ πηλιν appellant adhiberi solitum quibusdam sacris ut Photion inquit. In quibus mos erat allium mansitare. ne unguenta redolerent. Comas eius cum capite solo Molyzam Hippoctates aj pellat. Caput ipsum etiam daetis uocatur, quanquam daetis lampadem quoque pusillam significat. Galenus auctor. CCCLXXXVI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
