Latin
ZINZIBER AVT ZINZIBERI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 556-2
Unproofread scanNot analysed yet
ZINZIBER AVT ZINZIBERI CCCXCIII Inziber in Arabia &Troglodytica in uillis nasci dicitur. parua herba precium radicis in libras sex. quidam hanc &Sinsiberim &Gingiberim appellant. facile pertunditur Zin ziberi ob incoctam quandam &excrementitiam corporis uliginem, ut Galenus inquit. HYDROPIPER CCCXCIIII Ydropiper quale sit in Plinio nondum comperi. Nam piperitis quae &siliquastrum di citur non nihil ab Hydropipere uidetur differre non solum me dicinae usu, uerum etiam descriptione. Monstratur. n. caule rubro &longo densis geniculis. foliis lauri. semine al bo: tenui: gustu Piperis uulgo dicta costum. distat Porro siliquastrum a salicastro, ut in mentione su docebimus. sicut &a seliquastro. Et. n. seliquastrum herba non est, Sed antiqui generis sedile ut Pompeius inquit. Georgius Tiphernas siliquam cerauniam in Strabone Siliquastrum intequm tatus est pessime. Non desunt qui persicariam modo nominatam hydropiper esse suspicentur, quoquam solium persici huic reddatur unde nomen Hydropiperi uero mentae atque lauri. Est &in folio per sicariae litura, maculae modo inscripta: quae si fuisset in hydropepen fortasse non omisissent aucto. res. Est ergo persicaria folio persici, flore candido spicaceo: gustu acri: semine minuto: caule nodo so: Rubenti longo: quae sunt omnia &hydropeperi tributa. liberum sit aestimatibus iudicium. CCCXCV PTARMICE Tarmice subsalso herba gustu Diptarmice a quibusdam uocari solita, quoniam sternu tamentum iterari faciat. CCCXCVI STRVTHION Truthion a nostris Radicula uocatur spinosa herba non tamen acanacea flos sine odo re spectabilis aestatibus. caule lanuginoso. Semen nullum, Radix magna, quae conciditur purgandis lanis. Mirum quantum conferens candore molliciaque. Nascitur satiua ubi que: Sed sponte in Asia Sytiaque saxosis &asperis locis praecipua. Trans Euphratem tamen laudatis sima. caule ferulaceo tenui &cibis indigenarum expetita &tingenti quicquid sit, cum quo deco quatur. foli um oleae a medicis aureum poculum uocatur. Hippocrates commendat nascentem in an dro insula littoribus. ab hac similitudine potorium quoddam uasculum fortasse Struthion appellatum sit. Smyrnaea mulier Galena florem hunc non Struthion, sed Strythion uocauit. Porro stru theum latine, ut est apud Festum a salacitate passeris membrum uirile significat praecipue in mimis: ut qui passerem in Martalis &Catulli uerubus aliter accipiunt: nihil mihi dixisse uideantur. Ne quis in ea re Politianum quia sine auctore loquitur, somniasse cauilletur. CCCXCVII