# De materiali medicina 556

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, THLASPE SIVE THLASPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/556
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/556

putamine carneque sub rutila ceu lauri baccae, oblongi nigri semina continentis papaueracea, quod multo ua lidius priore iudicatur. passim in India sunt, ut Plinius existimat: quae. Piper gignunt arbores Iuniperis nostris similes, quod in fronte caucasi solibus opposita nasci tantum eas aliqui pu tauere. Semina a iunipero distant paruulis folliculis, quales in phasiolis uidemus Piper quod intemperie coeli carbunculatur lingua indorum Bregma dicitur significans abortum. hoc & pallidum est & asperrimum, Tria caeteri fecere genera. nigrum quod & commune dicitur a medicis: Dioscoride: Paulo: Aetio. lenius longo & nigro est candidum. Piper longum facillime adulteratur alexandrino sinapi. Emitur hoc in libras. xxv. album. xvii. nigrum. xiiii. utique Plinii temporibus. Ni cander colophonius uetustatis studiosus non peperi sed Peperion appellat. Hippocrates uero me dicum pharmacum. Aliud genus est apud eundem Hippocratem indicum pharmacum, quo se minae, quibus anima foetet: ora sibi colluunt. Medicamentum id est cuius compositionem reddit ipse. Caeterum est ubi piper semen indicum dicatur ab Hippocrate: in quo rotundum, quod in est Myrtidanum uocari prodit. Est etiam ubi rotundum piper strongylen myrtidani scriptum reperias in eodem auctore. syluestre porro gentibus suis est piper. Piperis arborem iam etiam habu it Italia maiorem myrto nec absimilem. amaritudo eadem recenti & cum lactescit: quae piperi. de sideratur tosta illa maturitas. Id eoque & rugarum deest & coloris similitudo. huiusmodi est & quod Lusitani regis diligentissimi liburnicae magna parte meridiani situs ambitu Mauritaniae circumue cta retulere hoc anno. sed abest illa ut dixi retorrida rugosaque maturitas. Nam solibus tostum piper ec indido & leui mutatur in nigrum tugosumque. adulteratur Iuniperi baccis mire uim trahentibus in pondere uero multis modis. In Aegypto granum Piperi simile paulo tamen majus nascitur Corsion uocatum ut Straboni placet. Est etiam num in India Piperis granis simile, quod uoca tur Garyophillon grandius fragiliusque. Tradunt in luco indico id gigni, aduehebatur odoris gratia. Nunc & cibi ut piper Septentrionis maxime populis. Paulus Aegineta Caryophyllon non Garyophillon uocandum existimauit quasi nucifolium: etiam si hanc inquit non habet naturam: quae nomine praetenditur, Sed flores arboris cuiusdam indicae festucacei sunt & nigri longitudine pollicari acres odorati sub amari. lignum eius Xylocaryophyllon appellant. ab huius odote uiolarum genus altilium Caryophyllon uulgo dicitur ubique modo nascens.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
