Latin
ARISARON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 558
Unproofread scanNot analysed yet
ARISARON Risaros, siue Arisaron in Aegypto nascitur. Similis Aro herbae, minortamen multo, mi noribusque foliis, &utique radice: quae tamen oliuae magnitudinem praegrandis impleat. Alba geminum: altera unicum emittente caulem. corrupere nomen huius herbae medi ci ut ab ipsis iam non arisaros: sed detritis duabus literis assarus dicatur: quod quidem &in asari mentione testati sumus. Est &Aris herba Hippocrati, nec qualis sit, &an pro arisaro capienda sit: non constat. Aris &instrumenti quoddam genus est. ASPHODELVS CCCCIII Sphodelus de clarissimis herbarum hastula regia uocatur. Radice cibis apta. folio porri syluestris angusto. praelongo, sublento, caule praecellenti qui cubitalis est: &saepe duum cubitorum Antheriscos siue Anthericos a Graecis, Albucus a nostris proprie uocatus, differt antheriscus ab anthrisco. ut ex mentione scandicis facile colligitur. Asphodelus &aqua &sicco uiuit: lignosum ei semen, copiosum, triquetrum colore atro. Nascitur in orbiculo subiecto flori, decidens aestate folliculo dehiscente. particulatim floret Asphodelos incipiens ab imo. uer mes in eo uolucres, specie flosculorum eroso floris incipientis operimento euolant. proprium huic cauli quod tametsi leuis &angustus in ramulos tamen funditur superne. torret hic in cinere ad esum. Item bulbus cum semine, oleo &sale addito, cum ficis quoque tunditur praecipua uoluptate ut ui detur Hesiodo in syluis eum nasci praedicante. Metionem asphodeli &Homerus fecit. heroion siue ut alii codices Erineon appellatum ab aliquibus uideo. Cochleae terrestres mire in campania caulem eius persequuntur, &suggendo arefaciunt. Bulbos eius napis modicis similes octuagin ta saepe simul aceruatos autumno colligunt, cum plurimum ualent. his mures necantur, &cauerna praeclusa immoriuntur. Amuletum esse putant in domibus ante portas satum. Hellanicus pro dit quosdam esse Nomadas in libya: qui nihil aliud possideant, quam situlam, gladium, &calice. Et ex asphodelo casulam, umbrae tantum gratia: quam &circumferant. Eius tamen genera duo faciunt Albucum intelligentes candidum: cui scapus cubito amplior purus, leuisque. Asphodelum uero siue hastulam regiam cui acinosus sit caulis. Dion ysius discreuit sexu marem &seminam pronunciando in ea.