# De materiali medicina 558-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BVLBVS VOMITORIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/558-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/558-2

BVLBVS VOMITORIVS CCCCIIII Vibus Vomitorius, a Graecis Emeticos uocatur, foliis nigris. BVLBVS ESCVLENTVS CCCCV Vibi folium angustum ut omnibus fere bulbosis, Radice seritur hortensis. nam semine partim primo, partim sequenti annon prouenit: quod & in auena loto, betaque conspi citur. In Taurica chersoneso tam dulces sunt, ut crudi mandantur. laudatur ex alcathoe pelalga, ut Ouidius aiturbe candidus, hoc est, ut puto megaricus auctore Pausania. Sed ad uenerem. Idem auctor. Daunis an libycis, bulbus tibi missus ab oris. An ueniat Megaris, noxius omnis erit. Est & bulbi genus circa ripas amnium: cuius inter esculentam partem, & summum corticem la nea contineatur natura, ob id Etiophoros appellatum, ex qua uestes quoque fiant. In Indis Bulbi non lanigeri sed criniti nascuntur. Bulbis amaritudo in uertice. habetur & bulbina tubicundo ra dicis bulbo. Item candido & squamis carente foliis paracae ut inquit Plinius. Codices antiqui non paracae sed paruis habent. Ego porraceis legendum existimo: quandoquidem ita modo cernitur pulbina, quam maurice Buberigi cognominant herbarii. foliis croci. flore uiolae purpureo siue ferrugineo in spicis, nigro semine. syluestrium bulborum florem coronis inseruere ueteres ane monem uocantes post narcissum, ut Theophtastus inquit exeuntem uere. Codion bulbi eum flotem Graeci appellant, haud scio an hic sit, qui per initia mensis aprisis Narcisso similis erumpit maiori bus diuisuris, ceu stella quaternis foliis candidus cum caocis interioribur & odoratus fronde porracea, Radice bulbosa ceu alium, sine odore glutinosa. Bulbum ruffum Graeci Bolbon & Hippoctates bolbion pyrron uocant. Inuenio apud Hippocratem genus syluestris oleris omoconitidem siue Oloconitide uocari dulcem bulbo simili Radice uerum parua & oliuae magnitudine ad secundat trahendas utili.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
