# De materiali medicina 559-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LEPIDIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/559-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/559-2

LEPIDIVM CCCCIX Epidium Aegineta Paulus Hiberida siue Hiberiada iam uocari Coeptum scribit a Gale ni (ut arbitror) temporibus. lepidium ab eo quod lepidas & maculas in facie deiiciat ac re purget: quas Columella Fucas uocauit, appellatum Graeci putant. Idem auctor Columeila duo genera Lepidii esse intelligit syluestris & satiui, ut syluestre quidam accipiant pro hibe ride, satiuum pro lepidio. peregrinum inquit Plinius fuit & lepidium seritur a fauonio, dein cum frutificauerit iuxta terram praeciditur. tunc runcatur stercoraturque. per biennium haec. postea iisdem scuticibus utuntur, si non saeuitia hyemis impediat: quando impatientissimum est algoris. exit & in cubitalem altitudinem foliis: non ut Hiberis nasturtii, sed laurinis utique per initia uerum mol libus post Gladioli retusi fere speciem axcipiunt. ususque eius propter acrimoniam non sine lacte. herbarii modo hanc non lepidium, sed Raphanum appellant in Pannonia frequentem ubi se runt eam non aliter quam radicis scobe. Paulus lepidium inquit: quod apud nos habetur: folio lauri, sed maiore multo nascitur: quod ei tamen aestate nullum est. BATRACHION CCCCX Atrachion siue Ranunculus, siue strumea: quoniam medetur strumis. nam Strumus so lani genus est. dicitur & Apiastrum ranunculus hoc est apium syluestre. uenenatum in Sardinia maifesto Nigidii doctissimi uiri errato: qui apiastrum pro mellissophyllo appellat: quaequam hunc & Varro sequitur & Dioscorides. opacis gaudet. primum genus cui & color liui dus ad latitudinem maluae accedentibus foliis. Secundo generi: Caules ut Plinius inquit alti. ut Dioscorides minores quae priori nisi librariorum culpa fuerit μικροκαύλωτερον γ μακρκοαυλὼτερον scribentium. Genus ab his diuersum in totum uidetur: batrachion cognomine polyanthemos caustica ui exulcerans cicatrices & ad colorem eas reducens & uitiligines concorporans. neque aliter indicatur a Plinio quale sit: nisi quis & hoc in unam quatuor specierum contribuat ac reponat. illam uidelicet: quam plurimis foliorum diuisuris & Plinius & Dioscorides deliniant uulgo dictam Pes Coruinus, altetam omnino quae coronopus. de qua superius habita mentio est. De uenenato Salustius in Sardinia inquit quaedam herba nascitur quae sardoa dicitur apiastri similis. haec ora hominum & rictus dolore contrahit & quasi ridentes interimit. In ea insula ut Pausaniae ac So lino placet locis riguis prouenit iusto largior: nec tamen aquas inficit. Strabo ex hac ipsa herba hispanos toxici genus conficere: quod urgente ui maiore haustum citra dolorem humanis rebus exigat. A qua sardous uulgo risus, quod & Dioscorides in uenenis meminit. Homerus Sardanion Risum uocauit illo uersu. μηδιὴ συδὰρα σθυμῦ σαρδάνιον μάλα Τοῖον.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
