# De materiali medicina 560-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ANAGALLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/560-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/560-2

ANAGALLIS CCCCXIIII Nagallides frutice tenero, non altiores palmo nascuntur in hortis & aquosis. prior flo ret cerulea. mirum quod feminam pecora uitant aut si decepta similitudine (flore.n.tantum distant) degustauere, statim eam, quoque asyla siue ut alii codices scripsere, casyla uocatur, a nostris ferus oculus. in remedio quaerunt. praecipitur effossuris ante solis ortum priusquem quicquam aliud loquantur ter salutare eam tum sublatam exprimere, ita praecipuas esse uires. Anagallin Dioscorides sauritin quoque dici perhibet. sunt exemplaria in quibus gauritis non sauritis legatur. Hippocrates anagalgalin dicendo utilem mordendis & assicandis ulceribus anagallidem uidetur intellexisse. Aetius nycterida hetbam ad oculorum albugines cum probat, pro anagallide ut puto accipien dam reliquit, quandoquidem & nycteritis a Dioscoride uocatur. Ertant qui pauerinam uulgo dictam florem candidum ferentem anagallida existimant. Quemadmodum & qui myosotin id est mutis auriculam pro anagallide compictam praeferunt. Anagallidem phoeniciam a colore Pau lus aegineta Corallium quoque dici meminit: De quo & compositioni datum nomen quod diacorallin. quamquam & pastillus est hoc cognomine, sed in eum lapis coralius non haec herba sumitur. CCCCXV HEDERA Ederam frutices quidem uendicant, sed arborum magnitudinem crescendo aequat. fo lia primo angulosa: processu rotundantur. multa ei genera. humi repit chamaecissos: de qua in loco, celsarum tria capita: candidum: nigrum: & helix idest clauicula siue pampi nus uocata, candidum aliud fructu solo. aliud fructu & folio. id quod frucu solo candet, aut cral siusculum densum globatumque habeteum & Corymbias uocatur. Athenis uero acharnicon irri guum aut minorem acinum sparsioremque Racemum & Silenition appellant. Simili modo in ni gra, cui & suae quaedam differentiae sunt, sed minus perspicuae. alicui. n. semen nigrum. alii croca ceum, cuius coronis poetae utantur. foliis minus nigris: quam & nysiam & bacchicam, & diony siam uocabant, maximis inter nigras Corvmbis. cuius duo genera fecerunt a colore acinorum, Erythranon, & Chrysocatpon. Helix ab hedere distat apertissimo discrimine. primum folia huic an gulata concinna exigua. hederae simplicia rotundioraque. distat & longitudine internodiorum prae cipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. Quidam hoc aetatis uitium intelligunt. ptimoque esse helicem, & hederam senectute fieri: quod quidem falsum esse Theophrastus & Plinius contendunt, cum quia folium & germen Helicis ab hederae quamlibet annosae folio plurimum differat: tum quia plures eius differentiae noscantur. herbacea seu uirens quae numerosissima est. Altera folio alto. tertia uersicolore, quae thracia uocatur. herbaceae duplex genus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
