# De materiali medicina 560

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, COOIRLARII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/560

COOIRLARII Meminit & Plato in re. P. Timaeus aliam originem prouerbio huic reddidit, aliam Clitarchus, aliam Sophocles & Simonides poetae. nos id in annotationes Plinianas distulimus CCCCXI ANEMONE Nemonen quidam Fremium uocari putant, sed scribendum est Phenion aucore Plinio. Edit florem suum haud multo post germen, Erumpit autumno post aphacen a pri mis imbribus. Inter aculeatas sed mitioris generis anemonen collocant. Quatuor sunt nominis huius fastigia. duo coronis dicata hoc est syluestris bulbi florem uocatum anemonen, & aliam anemonen, quae Timonia siue Limonia potius cognominatur post heliochryson florem tem & cum uiola nigra uere. Duo medicinis syluestrem & satiuam, de quibus praesens mentio co piosissima omnium est phoeniceum florem habens inter satiuas. satiuis omnibus folia Apio similia nec fere semipedalem excedut altitudinem, Cacumine asparagi. flos nunquam se aperit, nisi ue to spirante, ob id anemone dicta. de Othonna syria herba: quam quidam anemonem existima uere, dicemus in loco. Nicander anemonem, anemonida solet appellare. eamque ex Adonidis cruore natam prodit. Sosibius anemonas a spartanis Phaenidas uocari tradidit. Horus anemonae flores inquit in Aegypto pingi: quoties morbos hominum intelligi uolunt. ARGEMONE CCCCXII Rgemonen & Argemida puto dictam a Dioscoride ubi de anemone loquitur. Folia habet Anemones aequalia & apii modo secta, nascitur in aruis apud nos ut Plinio plae cet. Genera eius tria faciens, ut id demum probetur quod radice Tus redoleat. diuerium uidetur genus esse quod apud Plinium Argemon nocatur. Argemones radicem Eupatorium a tecentioribus appellari quandoque uideo, auctoritate (ut arbitror) Dioscoridis in Anemone hoc inuentis, ut aliud tamen intelligatur genus esse quod Eupatorium prope uocari solet ARGEMONE ALTERA CCCCXIII Rgemonen serpentibus & uenenis aduersari nouimus & ob id fortasse nomen habeat. cum sit Arges Hippocrati nomen anguis ut Galeno placet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
