Latin
CHELIDONIVM MAIVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 561
Unproofread scanNot analysed yet
CHELIDONIVM MAIVS CCCCXVI Helidonium, siue Chelidonia siue Chelidonea hoc est harundinaria maior fruticoso caule folio pastinacae erraticae ampliore. ipsa altitudine duum cubitorum. flore luteo Collyria quoque, quibus ex hac utuntur, Chelidonia appellantur. CHELIDONIVM MINVS CCCCXVII Helidonia minor folia hederae habet minus candida. CCCCXVII OTHONNA Thonna herba nascitur in Syria Plinio secundo. Paulus othonnam uocando in compositionibus plerisque majus Chelidonium interpretatus est. Sed aliud tamen genus est Othonna quod hic describitur. CCCCXIX MYOSOTIS Yosotis Alsine cognominata quasi nemoralis. nascitur &in hortis &maxime in parietibus. Incipit a media hyeme. Arescit aestate media cum prorepit auribus musculorum expressis. de hac sub uocabulo alsine repetuntur omnia haec libro quarto. propterea nihil ibi diximus. dicuntur Myosotides, &Myosotae a Galeno. CCCCxx MYOSOTIS ALTERA Yosotis haec quae posterior describitur iustius Myosotis tumn dici solet quam prxima quae Alsine potius, quam Myosotis appellata sit ueteribus.