# De materiali medicina 561.5-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 561.5 to 561.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/561.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/561.5

Alii uetustos calices cissybia intelligunt propterea quod in Didymei louis dedicatione foliis hederaceis libare mo ris fuisset. Cymbia uero quae ansis careant oblonga & angusta nauigii speciem praebentia. De hede ra cilicia: quae tamen hedera non est in Smilace trachea quarto uolumine monstrabitur. Cisson hoc est hederam pusionem Liberi patris fuisse Graecia confinxit in nominis sui fruticem conuersum dum minister cum eo deo saliens terrae allisus periit. Athenieses citton ipsum Bacchum uocant & apud se Acharnis uico natam hederam primo uolunt, ut inquit Pausanias. syluestrem hederam cer ui phalagio percussi mandunt & liberantur. Aelianus auctor.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
