# De materiali medicina 562-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ISATIS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/562-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/562-2

ISATIS ALTERA CCCCXXII E hac Isati dictum est in satiua proxima: qui & Radiculam quae sit Struthion Isaun uo cari putent, ducuntur mendoso loco: quem nos in Plinio correximus. xviiii. naturalis historiae libro. ARABIS CCCCXXIII Rabis haec est: de qua superius quoque dictum est. quanquam ibi drabam non Arabida legi deprauate commonuimus. CCCCXXIIII TELEPHION Elephion uagum & commune plusculis herbis nomen. Dioscorides senos septenosque ab radice ramos ei tribuit. Plinius etiam octonos. differe hanc merito existimant ab alia quam diximus hoc libro Telephion & Andracnen agriam uocari, quandoquidem tam Dioscorides quam Plinius medicinas earum, atque notas seorsum utriusque reddunt, ceu duorum gene tum. Telephion hic descriptam sunt qui eam putent esse, quam Romanae officinae pulmonaria uocant. Vegetius in mulo medicina pulmonariam siue pulmonatiam appellat: quam & consiliginem dici tradit bubulos & mulomedicis hoc est ueternanis, praeclare cognitam. SECVNDI COROLLARII LIBRI FINIS.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
