# De materiali medicina 563

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ISATIS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/563

IOANNIS BAPTISTAE EGNATII VENETI IN TERTIVM HERMO LAI BARBARI COROLLARII LIBRVM PRAEFATIO. Omplesse miraculum sui Natura uideri poterat: cum tot odores, tot succi, tot arborum fructus, hinc animalia rursus & Ceteris dona, atque hortesia recesita sint. quae omnia Parens il la optima, ne nulla non parte sui prodesset: non ad usum tantum mortalitatis, uerum etiam ad uoluptatem edidit. haec igitur Naturae peculiaris laus: haec praecipua dos fuerit: & tot ad usum no strum genuisse, & cotidie gignere, quae occultas in se singula uires habeant. Nec contenta una altera ue terrarum parte munificentiam suam ac opes ostetasse: totum orbem benificentissi ma complexa est. nullo certe maiore eius miraculo: si fateri (quod ille inquit) uerum uolumus Illa igitur a maeo ticis usque paludibus herbam scythicam: illa ab Atlante extra anni caelique uias euphorbiam petete nos docuit. Ne deficiente terra, remedia etiam homini deessent. Quid quod & ipsas oceani extre mas ad septetrione insulas, & exustam aethiopiae plagam aperuit: ut inde Britannicam, hinc aethio pidem ad nos afferret? iam ne his tantum profuisse uideretur, quae aut satu occurrant, aut cibo placeant, montium culmina, & solitudines aliis inaccessas, ipsius isuper sacrae parentis fibras ac uiscera scrutari nos uoluit: ut radices etiam eius penetralibus abditas ac semina ad remedia nobis salutaria uerteret. eo usque benignitate progressa, ut syluarum lucorumque horrida facies medicinis non careat, ipsaque solitudo opem non minimam praebeat. Quod cum ita sit peractis his: quae superiore sun parte tellus ferat: passimque alat: eius ad haec secreta rimabimur & radices rerumque semina: uitae non minus profutura, quam superius a me dicta Iam nunc homini monstrabimus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
