# De materiali medicina 564

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARISTOLOCHIA ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564

ARISTOLOCHIA ALTERA CCCCXXIX d Ehac qualis esset proxime indicatum nobis est. ARISTOLOCHIA TERTIA CCCCXXX E hac quoque in primo aristolochiae genere disserui. CCCCXXXI GLYCYRHIZA Lycyrhiza, siue ut Palladius glycyridia. Sunt qui hanc & Eryngem eandem esse falso pu tent, quoniam spinosa & foliata uideretur. fruticosa est prestantissima in Cilicia. deide Ponto Adipson uocatur: quia sitim famenque sedet. carpitur Vergiliarum occasu: quae longa est ceu uitis, colore buxeo. melior nigra quaeque lenta quae quae fragilis. CCCCXXXII CENTAVRIVM MAIVS Entaurion majus caules habet geniculatos, folia lata & oblonga & ab radice densa, radix tenera fragilisque. durat annis nec ultra duodecim. commendatissima in iis quarum Dio scorides meminit Regionibus praeterque in Alpibus. dicitur & Centaurea & Chironion quia curatus ea Chiron sit, cum Herculis pertractanti arma sagitta excidisset in pedem. nostri herba rii aliud centaurium maioris cognomine demonstrant flore luteo: foliis per interualla binis auer sa parte candicantibus interna uirentibus salice maioribus & connexis fere. CENTAVRIVM MINVS CCCCXXXIII Entaution minus a foliorum tenuitate lepton cognominatum sicut libadion quoniam secundum fontes nascitur. ipsa herba legitur autumno. Succus e fronde aut caulibus con cisis madefactisque. xviii. diebus capitur. hoc centautium nostri Fel terrae uocant propter amaritudinem sumam, galli exacon, quoniam omnia mala medicamenta potum exigat per aluum. Est & Centauris appellata cognomine Triorches. hanc qui eruunt, iubentur accipitrem cauere, dictum a numero testium triorchem, quoniam ut Theophrastus inquitraro non uulnerantur ab alite, qui colligunt. Tradunt & per se infestam esse carpentibus: taro unquam non serientibus se. dum secant. haec succum sanguineum mittit. imperiti miscent has notas & uni generi assignant: nam quod centau rion panaces uocatur, alterius est naturae, ut in panace monstrabimus, huius radix minori penitus inutilis medicinae est ut Galenus quoque scribit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
