# De materiali medicina 565.7-10

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 565.7 to 565.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/565.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/565.7

florente Scolymo ci cadas acerrimi cantus esse, mulieres libidinis auidissimas, uiros contra in coitum pigerrimos scri pserunt Hesiodus & Alcaeus poetae. distet ab hac qnae a Plinio Item lemonia uocatur contra serpentes herba lacteo succo manans concrescente gumi modo in humidis locis affirmare non ausim. Est & lemonion pro syluestri beta ueteribus acceptum graui lapsu Theodori limoniam quae Sco lymus est, pro syluestri beta in Theophrasto capientis & aculeato folio eam prodentis. habetur & Anemone genus unum cognomine limonia, ut dictum est suo loco. Sunt qui & Cynoglosson herbam Limonion appellitent: Sane Scolymos carduus intelligitur syluester. Syluestrium autem carduorum genera duo, alterum fruticosius a terra statim, alterum unicaule & crassius. Vtrique folia pauca spinosa, muricatis cacuminibus. lanuginoso caule. Sed alter florem purpureum mittit in ter medios aculeos celeriter canescentem, & abeuntem cum aura, qui proprie Scolymos dicatur radicis horum ex aqua decoctae natura sitim potoribus uini facere. hic illud Columellae de cynara. Quae dulcis laccho. Potanti ueniat: nec phoebo grata canenti. Quid autem sit in Columellae uersu mirtiolum in cynara crinem spectari aliquando: nihil habeo quod afferre possim: nisi quis non mirtiolum, sed mirteolum, uel muriceum certe legat. Sunt enim muricata Scolymo cacumina, ut inquit Plinius. murtioli mentionem in Columella & alio loco uideas, ubi haec uerba sunt ultimo uolumine. habeto inquit uiridis seniculi semina & lentisci destricta & purgata murtiola. Fateor nescire quid sit murtiolum. Scio Murcum montem Romae dictum, qui sit & Auentinus Auctore Festo, ut obiter corrigamus locum in Plinio iuniore, auentinum & marcium montem ab Anco Martio urbi adiectos prodente: non enim martium, sed murcium legere oportet. Scio & intimum circum Romae ad murcis cognomen habuisse quasi ab urceis quod ibi fingerentur, ut Porcilio placet: siue a propinquo Veneris murteae sacello, quam postea mutteam & murtiam uocare coeperint In auentino colle ut Varroni. hinc & myrtum arborem uulgo, & murtum, & muttellam uocamus hodieque Plinius certe duobus locis Scolymum & medicinas eius ceu duarum rerum descripsit. cinaram porro carduum intelligunt satiuam: ita enim Lucius Coluinella uocat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
