Latin
POTERION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 566-2
Unproofread scanNot analysed yet
POTERION CCCCXLI Oterion circumfoditur autumno praeciditurque ad succum. Radices habet multas bene olemtes. Sed duas aut tres cubitorum binum. Galenus hanc neuradis appellatione intelligit. In Plinio non poterion sed pontirrin nec phrynion ut in Dioscoride sed paroemon xxvii. libro legi uideo, corrupte utrumque. At. XXV. non paroenion, sed phrynon, nec pontirrim sed polyrrizon mendose item scribitur. Phrynion porro a Rubetis ranis dicta est, quibus aduersatur. eas Graeci Phrynos uocant. ACANTHION CCCCXLII Canthion spinulam significat. Est enim spinae albae proxima sed minoribus multo foliis. ACANTHA CCCOXLIII Cantha siue acanthos topiaria &urbana est herba e lato longoque folio crepidines mar ginum assurgentiumque puluinorum toros in hortis historiali facilitate uestiens, duo geneta eius sunt, syluestre aculeatum crispum, quod &breuius est Agriacanthos appel latum. Alterum lene ac satiuum quod proprie Paederota uocant. alii melamphylon de qua hic agitur. Vnguenti quoque genus est quod Paederota nominabant, quo &Demetrius Phalereus si bi os linebat. Alexis poeta seminas, quibus nimis candidacutis esset, Paederote uti solitas in co maedia significat: quod &Aegyptium unguentum dicitur: ut in stacte diximus. Pausanias Auctor est genus herbae Sicyonis in uno tantum ueneris septo nasci Paederota nomine, folio minore quae fa gi maiore quae ilicis, &omnino quernis simili, altera parte candido, altera subatro ut albae populi hanc ibi tantum spectari praeterea nusquam gentium. Sit autem acanthus haec uulgaris spina cuius &in Aspalatho meminimus nec ne dubito. Plinius certe duobus locis altero acanthon, altero spi nam uulgarem appellando easdem utrique medicinas tribuit. Spina est &Appedix uocata: quoniam baccae in ea puniceo colore nominentur appendices siue ut ueteres dicebant: ampedices. ii &Lumam pratensis spinae genus appellabant &ab eo Lumecta &lumarias falces Auctor Varro: dictam ita quod a terra soluunt. id est luunt eas agricolae. Acanthos Seruius inquit grammaticus iu Aegi pto &cyrenaica isula nasci fertur. Sed homo literator herbarumque parum gnatus cum spina aegyptia confundit, quae ab acantho prorsus alia est, ut facile dignosci potest. CCCCXLIIII