# De materiali medicina 566

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CROCODILION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/566

Palladius carduum a cinere, ut quidam autumant: quo laetatur uocatam. Sunt qui puellae nomen in eam herbam uersae intelligant. Paulus & aetius Scolymon a Cinara discriminant: priorem stomacho prodesse, cinaram officere monstrantes. proxima certe genera uidentur esse. Fuit haec ueteribus maximi res quaestus, ex Caithagi ne magna & Corduba praecipue sestertia sena millia carduetis etiamnum paruis inferetibus aera rio. Tantus est earum rerum prouentus, quae ueneri obsonantur & ganeae: ut nihil iuuerit portenta quaedam naturae uideri carduos: & quae refugiant quadrupedes, quo minus in luxum eos humana gula uerteret. adhibentur cinarae conuiuiis asparagi modo corae iuribus: nec sine iis magnifica, aut adiicialis ulla est coena, utique si neque locus neque tempus obstet. Ligures Arcoccum uocant quasi alcoccalon ut prima eius uerbi syllaba pro articulo sit, quem Mauritani omnibus fere uocibus praeponunt ut in Hyoscyamo ex Plinii quoque usu ostendimus. Coccalus uero Graece idem est quod Strobilus, hoc est mux pinea cui similis est Scolymus. Dioscorides Romani Scolymum uocant inquit strobulum. Nondum irrepiit hoc ferculum Venetiis. una tantum eius plan ta muriano uico cernitur in hortis barbaricis

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
