Latin
AGRIACANTHA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 567
Unproofread scanNot analysed yet
LEVCACANTHA CCCCXLVI Eucacantha siue leucacanthos ab acantha leuce differt, ut saepenumero commonui. priorem graece Plinius fere appellat. posteriorem latine spina candida, idest acantha leuce. CCCCXLVII TRAGACANTHA Ragacantha, sine tragacanthos Radicem spinae albae continet. in Creta nasci tantum credita. Sed &in Achaia &apud Medos quoque prouenit in Arcadia largissime. nec cretica deterior, aspectu tamen prelata: lachrymam non incisura sed sponte manando spissescere Theophrastus existimat, precium creticae in libras. xiii. apud quam uidelicet &dignatio remansit. ERYNGION CCCCXLVIII Ryngion clara in primis aculeatarum herba est. genera eius duo albicans, &nigricans. priorem graeci Hecaton cephalon: nostri centum capita uocant, omnes caule &radice in cibos graecorum receptae utroque modo siue coquere libeat, siue cruda uesci. Radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre praedicant. Raram inuentu &si uiris contigerit mas: etiam amabiles fieri, ob Hoc Phaonem Lesbium dilectum a Sappho. ipsa dura fruticosa caule geniculato, cubitali maiore aliquando &satiua quidem est, sed &sponte nascitur in asperis &sa xosis &in littoribus maris. durior nigriorque folio apii. sub solstitio colligi eam iussere quidam. sunt qui &acanon Eryngion ascribant, sicut &glycyrrhizam falso Asclepiades, ut meminit Aetius, Eryngion cui orion hoc est montani cognomen est foliis describit paruis &angustioribus flore aureo &oculi figura. Ex eryngii radice Gallia cisalpina confectionem cum saccaro aut melle conditeryngiatum uocatam. CCCCXLVIIII ALOE Loe laudatissima ex India, post ex Syria Coele ut Galeno placet &Arabia. improbatur e Syria quasi multo dilutior &languida. Serit eam Asia in turbinibus cadorum ut Sedum majus. caulis eius tener rubet medius, inuenitur &per se lachryma adhaerens, ob id pauimentandum ubi satasit praecipiunt. ne lachryma quae manat, absorbeatur. in Iudaea sup Hie rosolyma fossilem gigni &metallicam fuere qui traderent omnium deterrimam, humidissimam, nigerrimam negat. id huius operis praesatione Dioscorides. familiarem tonstrinis Aloen nemo ignorat, uirentem semper propter semperuiuum marinum appellatam uulgo. Aloidarium uero medicina dicitur ex aloe ad uentrem soluendum in Oribasio, Philagric. Aetio. CCcCE