Latin
DICTAMNVM ALIVD
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 569
Unproofread scanNot analysed yet
DICTAMNVM ALIVD CCCCLXIII Dictamnum hoc neque facie, neque effectu simile uero est. ELELISPHACOS CCGCLXIIII Lelisphacos ut Theophrastus inquit, differta Sphacelo, quod altera mitior est, altera sylue strior. SPhacelo folium breuius &leuius. Elelisphaco squalidius &scabrius. Sed aliter fere Plinius. Syluestris inquit lens est Elelisphacos a Graecis dicta, satiua lente leuior &folio minore atque sicciore &odoratiore. Est &alterum genus eius syluestris odore graui. haec mitior: nostri qui nunc inquit sunt herbarii saluiam appellant mentae similem canam odoratam. Elelisphacon sunt qui Hieram Botanen, hoc est sacram herbam cognominent ut Agrippa, Salutarem ad multa praesertim ad foecunditate: ut in de Saluia fortasse a niis dicta esse uideri possit. In Aegy pti Copto multis pestilentia sublatis, coactae sunt mulieres huius herbae succo ad conceptum uti. MENTA CCCCLXIII Enta aestate uiret, hyeme flauescit. humido minus gaudet, semel sata pluribus annis Re stibili fertilitate durat. Mentae nomen suauitas odoris apud Graecos mutauit hoc enim significat hed yosmos) cum alioquin Mintha uocaretur, unde ueteres nostri mentam ap pellauere, aut fortasse quoniam odore mentem excitat. Theodorus hed yosmon in Theophrasto Mentastrum interpretatur, ut a mintha in eodem Auctore separaret. de Mentastro statim prodetur. Galenus porto Mintham quae sit odorata, Hed vosmon id est Mentam uocari tradidit. Mintham uero quae sine odore sit, Syluestrem esse Mintham &proprie Calamitham appellari uoluit. Stra bo in Achaia montem esse iuxta Pylum scribit Mintham nomine a Plutonis pellice in hanc her bam conuersa Proserpinae inuidia quae uocatur inquit a quibusdam Hed yosmos. Ouidius. Femineos ortos in olentes uertere mentas Persephonae licuit. Quaerit aristoteles in problematis quamobrem dicatur mentam in bello, nec edendam, nec se tendam soluit. Quoniam inquit refrigeret absumendo genituram. Sed cum alii omnes excalsa ctoriam uim Mentae ascribant: fieri potest, ut per se calfaciat, per accidens refrigeret: quod &in ali is plerisque conspicitur.