Latin
MENTASTRVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 570
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem, ut inquit Galenus, Thyna in terra thracia locus, CCCCLXVIIII THYMBRA Hymbra post trigesimum diem nascitur in maris afflatu sata: nec ut quidam putant ali ter. haec apud nos &Cunila uocatur &(ut arbitror) transmarina cunila est, apud Colu mellam thymbra condimentarii generis satuteia quoque a nonnullis thymbra dicitur Columella thymbram a satureia diuisit: &Cunilam nosttatem esse docuit: quam rustici satureiam nominant colore floris purputeo ut Thymbram herbaceo. Quintus Serenius speciem thym brae Satureiam intelligit. ut satureia sit non thymbra simpliciter, Sed Thymbra cephalote, qua Plinius Cunilam capitatam semel tantum, quod meminerim opere toto nuncupat. intra haec quae in cunilagine dicentur. Caeterum Cunilae praeter satiuam plura sunt in medicina genera fortasseque hanc Hippocrates intelligi uoluerit ubi Origanum Cephaloides appellat. bubulam appellant semine pulegii Origanum ab Aristotele putatam cuius pastu Testudines cum serpentibus pugnaturae uires suas recreant, quamquam in hunc usum non nulli panaceam uocant. Quidam falso Ligusticum interpretati eam sunt. corrupta est in. L. Columella dictio ubi cuniculabula &interim culabula pro eo quod est cunila bubula inter pecoris medicinas legitur. Plinius origanum multis locis non aliter quam Cunilam bubulam conuertit. Est &Cunila gallinacea de qua in origano hetacieotico dictum est: non omittendum ad uersa dicere hoc loco Dioscoridem: &Plinium. omnia inquit syluestria fere sunt &foliis minora &caulibus succo acriora: sicut Cunila, Origanum. Ruta. Dioscorides contra hic prodidit de Thymbra. Sunt e graecis utique Recentiotibus: qui non Thymbram sed Thymbra neutro genere plurali numero pronuncient. Et nos quandoque seruamus in Satureia. Ouidius. Sunt qui praecipiant herbas satureia nocentes: Suere. In Thymbra Paulus Epithymbrum uocari tradit id quod in Thymo Epithymum. Rident me rito grammatici fere omnes in herbarum exponendis iudicandisque nominibus, in quo &Serui us honoratus saepissime decipitur. &in hac ipsa Thymbra Placidus Lactantius is: qui Papinii thebaida interpretatus est, thymbram a qua Thymbraeus appollo cognominatus sit, latine dici Polium affirmans.