# De materiali medicina 571.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 571.1 to 571.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/571.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/571.1

ACINOS CCCCLXXIIII Iffert Acinos ab Acano, quod Acinos Ocimastrum est siue ocimi syluestris geus: Acanos spinosa breuis & lata herba, Eringio a quibusdam contributa spinis latioribus. acinos familiaris Aegypto herba coronarum & ciborum gratia obseritur: spente uero nascitur aequinoctio hanc & Acinoen & Acinean Plinius appellat & Epipetron nunquam floretem. Aequino ctio inquit nascuntur, Aphace Achine quam Epipetron uocant. ut nesciam tamen legendum ita sit, an illo modo potius. aequinoctio nascuntur Aphace Acinos & quam Apipetron uocant quae nunquam floret ut duo genera faciamus Acinon & Epipetron, alioquin Theophrastus, unde Plinius ea mutuatus est epimetron quidem (ita. n. ipse nominat) nunquam florere scribit. De acino mentio nem nullam habet. Hippocrates Epipetron ad tumores & inflammationes commendat illitu fo liis eius decoctis & impositis. hanc ipsam proprietatem acino Dioscorides ascripsit, ut coniectari liceat Plinii uerba quae praetexui: legenda esse in hunc modum. aequinoctio nascuntur Aphace & Acinos quam Epipetron uocant. Mirum grauissimos auctores Plinium & Dioscoridem in huius herbae medicinis contraria praecipere alterum cieri ea posse menses, & urinas altero contineri. Nec illud mihi abierit indictum primo & uigesimo libro priore mentione. (bis.n.loquitur ibi Pli nius de acino. ) In uetustis aliquot codicibus non Acinon siue Acinoen sed Chenopus legi, quo nomine an serino pedi similis herba significatur. sed corruptum locumsuspicor. etiam si chenopus quoque celebratur herba. BACCHARIS CCCCLXXV Accharis: quae & Baccar dicatur qua fascinum depellitur radicis dumtaxat florisque odorati est a quibusdam uocata Nardum Rusticum falso, cum Nardus Rustica sit Asarum. oleum & unguenta ex ea radice fieri solita Hippocrates & Cephisiodorus & Aristopha nes poetae testes sunt, ut de quidam errore ducti Barbaricam eam uocabant. Addit Cephisiodorus & pedes eo lini consueuisse ut Aegyptio manus, sisymbino brachium. malas & papillas palmeo. amaracino comam & cilia, Serpillino ceruicem & genua quod & in comaedia cecinit Anti phanes. Baccharis inquit Galenus Hippocrati unguentum quoddam lydium significat. s millimum Bacchari Combretum, sed procerius & soliorum exilitate usque in fila extenuatum baccharem Plinius Asarum. Dioscorides a nostris appellari uolunt perpensam. Aretii & in Illyrico nascentem commendatissimam ad calculos: si modo eadem est cum perpressa: utroque.n.modo legitur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
