Latin
PANACES ASCLEPION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 573
Unproofread scanNot analysed yet
LIGVSTICVM CCCCLXXXIII Igusticum syluestre est i Liguriae suae montibus: sed seritur ubique. quod &suauius est: quanquam sine uiribus. Crateias apud Graecos Cunilam Bubulam eo nomine intelligit falso. Caeteri fere Cunizaminem, Cunilaginemque. Ligusticum Galenus unius inuersione lite rae: Libysticon appellat. STAPHYLINVS AGRIOS CCCCLXXXIIII Astinaca syluestris siue quod idem est erratica &pratensis ad differentiam satiuae dicitur. praefertur satiuae syluestris in medicina magisque in petrosis nata. Pastinacae omni radicibus calens natura. sapor uehemens. ob id uenerem ciere creditur. &propterea Philtron uocari. Cartilaginei omnis generis. satiua in cibum utilis esse incipit annicula. bima utilior. gratior autumno patinisque maxime, &sic quoque uitus intractabile illi est, ut inquit Plinius. de Ibisco &Dauco: quae simillima existimantur pastinacae, dicemus suis locis. diximus &de Sisere. cui cum Pastinaca uicinitas eadem est. Pastinacam Diocles medicus non Staphylinum ut caeteri, sed Asta phylinum uocauit: duodecim cubitorum in Mauritania magnitudo caulis. Crassitudo palmorum quaternum. CCCCLXXXV