# De materiali medicina 573

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PANACES ASCLEPION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573

LIGVSTICVM CCCCLXXXIII Igusticum syluestre est i Liguriae suae montibus: sed seritur ubique. quod & suauius est: quanquam sine uiribus. Crateias apud Graecos Cunilam Bubulam eo nomine intelligit falso. Caeteri fere Cunizaminem, Cunilaginemque. Ligusticum Galenus unius inuersione lite rae: Libysticon appellat. STAPHYLINVS AGRIOS CCCCLXXXIIII Astinaca syluestris siue quod idem est erratica & pratensis ad differentiam satiuae dicitur. praefertur satiuae syluestris in medicina magisque in petrosis nata. Pastinacae omni radicibus calens natura. sapor uehemens. ob id uenerem ciere creditur. & propterea Philtron uocari. Cartilaginei omnis generis. satiua in cibum utilis esse incipit annicula. bima utilior. gratior autumno patinisque maxime, & sic quoque uitus intractabile illi est, ut inquit Plinius. de Ibisco & Dauco: quae simillima existimantur pastinacae, dicemus suis locis. diximus & de Sisere. cui cum Pastinaca uicinitas eadem est. Pastinacam Diocles medicus non Staphylinum ut caeteri, sed Asta phylinum uocauit: duodecim cubitorum in Mauritania magnitudo caulis. Crassitudo palmorum quaternum. CCCCLXXXV

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
