# De materiali medicina 574-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIERACION MINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/574-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/574-2

HIERACION MINVS Ieracium & hoc superius etiam hieracia dicitur Aetio atque Horo cuius succo palpebrae reglutinantur. Idem auctor eodem loco, Anacollia inquit appellantur quorum lacryma incommodantes pilos corrigit. Quid autem sint anacollia non comperi: nec simplex an composita sit facultas, scio. APIVM Pium & apius Graeci Selenon uocant. Durat biennio. puenit crispius pedibus aut Cy lindro pilaue pulsatum, quinquagesimo a satu die: quadragesimo cum ocyssime. Api um aliud folio spisso, hitsuto, crispo aliud raro expanso, caule item maiore. item aliud caule albo. aliud purpureo. aliud uersicolore. syluestriora haec ut Theophrastus inquit. proprium Apio quod colorem mutat. Rami eius per iuta quoque uulgo innatant: & in condimentis peculiarem uoluptatem praebent. pisces quoque si aegrotant in piscinis, Apio uiridi recreantur. honos ei in Acha lia coronare uictores sacri certaminis Nemeae. apud eruditos non aliud erutum tetra in maiore sen tentiarum auctoritate est: distinguitur sexu semina ut sit crispioribus foliis, atque duris: crasso caule sapore acri & feruido. mas foliis nigrioribus. breuioris radicis uermiculosque gignens. neutrum ad cibos admittebant nephastum existimantes, qim defunctorum sit epulis feralibus dicatum: & ut Plutarchus inquit coronentur Apio sepulcra: unde uetus illud Indigere Apio: de iis qui profliga ta ualitudine utuntur. uermiculos & feminae caulibus innasci: prpterea eos, qui ederint, sterilesce re utroque sexu. In puerperis uero ab eo cibo comitiales fieri, qui ubera infantes hauserint. Innocen tiorem tamen esse marem, eaque causa est, ne intet nephastos frutices damnetur. ELEOSELENON Leoselenon paludapium ficto ut solet nomine Theodorus appellauit, quia in paludibus nascatur secundumque aquae ductus folio raro nec hirsuto. simile apio sapore, figura odore. homerus apium Eleothrepton uocauit hoc est palustre.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
